Band 
Vol. I.
Seite
47
JPEG-Download
 

DI ANDRIA-MONOGYNIA.

47

Varietas ^ grandior est, et inter plantas cultura mitio-res habenda ; caret ramis spinescentibus ; fert racemosplerumque compositos , ramis longiusculis , patulis .Racemi isti alii florent , alii fructificant in eadem ar-bore , idest flores recentes consociantur cum fructibusantiquis . Drupae ellipsoideae , magis pulposae , et du-plo grandiores , quam in specie . In reliquis nulla di-versitas .

Linnaeus 1 . c. assumpsit in speciem Oleas europcece ty-pum, qui cultura factus est mitior, et in varietatem /9formam ejus , quae sylvestris , et ferox . Profecto hicloci contra praecepta , et morem suum ipsemet egit ,cum olea sylvestris prodierit prima , et olea mitior,formis pene innumeris ludens , ab illa dimanaverit .

Quare ego rem istam secundum naturae ductum resti-tuendam in hoc libro putavi.

Habemus ex Plinio Nat. hist. lib. i5. cap. i. oleamomnino non fuisse in Italia ab annis Populi Roma-ni CLXXIII., Tarquinio Prisco regnante , quod intel-ligi debet de olea culta, oleum praestantissimum prae-bente sylvestris enim spontanea profecto est in insu-lis Italicis , ubi nullus agrorum cultus unquam fuit .Confer quae habet Cl. Gussonius in Suppi, i. p. 3.Usus . Nulla arbor praetiosior olea , e cujus fructu oli—■ vum educitur, quo tam late utimur ad victus, et vi-tae commoda , ut principatum in hoc quoque bonoobtinuerit Italia toto orbe. Quoad medicinam verooleum leniter purgans remedium , oleum praestans adcerata , et ad linimenta, oleum vel ad balnea adhi-bitum , foliaque oleinam suppeditant ad febres inter-mittentes sanandas nunc celebratam . Atque olim oleaehonorem Romana majestas magnum praebuit , turmasequitum idibus Juliis ex ea coronando , item minori-, bus triumphis ovantes. Athenae quoque victores oleacoronabant, et Graeci oleastro Olympiae .

Cuncta mihi Alphaeum linquens, lucosque MolorchiCursibus, et crudo decernet Graecia caestu .

Ipse caput tonsae foliis ornatus olivaeDona feram ■

Virg. Georg. lib. 3. v. 19 - 22 .

Lignum oleae flammam facile concipit igne suo caputnon tentans, quare perutile ad focos hybernos in lare.