DIANDRIA-MONOGYNIA.
54
integerrima , inaqualiter cuneata , vel rotundata , velsubcordata . Foliolum impar longius petiolulatum , etexactius cuneatum . Paniculae brachiata; , terminales ,et axillares in apice ramorum . Flores hermaphroditi ,interdum mixti cum unisexualibus . Calyx quadripar-titus. Corolla tetrapetala, alba. Petala linearia, peran-gusta , calyce multo longiora . Stamina corollam fereaequantia; filamenta capillaria 5 antherae oblongae , ere-ctae. Samarae lanceolato-lineares, angustae, apice luduntacutae , obtusae , retusae , idque in eadem arbore , caete-rum cfebre multinerves , glabrae , pendulae .
Ornus Dod. Pempt. p. 85 q. , quae a nonnullis botanicisad hanc speciem affertur , pertinet ad Sorbum aucu-j?ariam L. Arbores Calabrae mannam fundentes, quarumspecimina obtinui ab Eq. Prof. Tenorio, nihil differunt aplantis aliarum regionum, eisdemque lusibus in foliis,et samaris sunt obnoxiae .
Usus. Fraxinus Ornus L. cortice, ct ligno praestat eisdemcommoditatibus , ac Fraxinus excelsior L. ; at succusejus , manna vulgo dictus , qui ex cortice vel sponteexsudat , vel incisionum ope educitur , maximi mo-menti est in medicina purgativa j praecipue obtineturin Calabria, parcius in maritimis Hetruriae . Arbor so-lum sterilem praenuntians :
Nascuntur steriles saxosis montibus orni
Yirg. Georg. lib. 2. vers. m.
4 - Fraxinus rotundifolia : foliis impari-pinnatis, sub-trijugis, foliolis subrotundo-ovatis, obtusiusculis , obtu-seque serrulatis, subsessilibus , basi angustatis ; petio-lo communi canaliculato .
F. rotundifolia Spr. Syst. veg. 1. p. 95. n. 2. Ten. Syll.p. 11. n. 4.*
F. rotundiore folio C. B. P. p.JSfib. J. Bauh. Hist.pl. 1.
lib. 8. p. 177.
Ital. Orno piccolo . Orniello frutice .
Arb. Habui Neapoli ab Eq. Prof. Tenorio , et ab Eq,Gussonio . Floret forte cum praecedentibus.
Arbuscula humilis . Folia impari-pinnata , bi-trijuga .Foliola subrotundo-ovata, obtusa, aut vix acuta, cu-spide Fraxini Orni L. omnino destituta , leviter, obtu-seque , rarius acute , serrulata , utrinque glabra , autad nervum , venasque inferiores tantum villosnla , te-nuiter , et crebre reticulato-venosa , pollicem circiterlonga, septem octo lineas lata, supra saturate viridia,