DIANDRIA-MONOGYNIA.
i5i
duas circiter lineas longus, bilabiatus, labio superioreovato , tridentato , dentibus obsoletis , conniventibus ,labio inferiore bifido, laciniis acuminatis. Corolla ca-lyce duplo longior, aut parum ultra. Ejus galea ca-rinata , falcata , emarginata , caerulea, dorso puberula .Labium inferius trifidum , lacinia media ampliore , de-pendente , concavo-saccata , subcrenata , obtusissima ,albida , lateralibus oblongis , angustis , obtusis , ere-cto-patulis, pallide caeruleis . Genitalia sub galea .Stamina inclusa. Stigma exertum . Pili plures in in-florescentiae partibus apice glandulosi, et viscidi, undeingratus plantae odor.
Varietas (} differt caule ramosiore, foliis longioribus,'saepe, non semper, remote laciniatis . In reliquis si-milis speciei , quacum comprehendi in Exc. de reherb. 1. c.
Aristulae in dentibus labii superioris calycis passim de-sunt apud nos : igitur non adeo solemnes sunt in di-stinguenda specie, ut perhibent FI. Graec. i. p. 17., etRees. Cycl. vol. 3 x.
Olim putaveram , hanc esse Salviam clandestinam L.Sp. pl. edit. 2. p. 36 ., id sumens ex indicatione locinatalis in Italia, quam Linnaeus stirpi suae ibidem as-signavit, pariter ac ab allato Barrelierii synonymo, eta descriptione data, qua adamussim convenit cumplanta nostra. Ita profecto plures alii mecum sense-runt , et adhuc sentiunt . Verum exemplar autopti-cum Salvias clandestinae L., quod in herbario Linnsea-no asservatur, evidenter demonstrat, hanc a nostradifferre, et Salvias clandestinae in Syst. nat. ed. 12.tom. 2. p. 66. n. i 5 . melioribus notis distincta, et aSibthorpio, et Smithio in FI. Grse. 1. p. 18. tab. 24.demonstrata respondere , qu® foliis tenuius , et acuteik*-j* a ** 8 ’ lon £ e rugosioribus , subtus villosis , et ferealbido—tomentosis , racemo hirsutissimo distincta . Inalium, et majorem errorem incidi, cum, planta non-dum visa , et ex sola figura , quam Hoffmanseggius ,et Linkius dederant in Fl. Portug. tom. 1. p. i 5 o. tab.19., autumavi , Salviam polymorpham eorum pertine-re ad Salviam multifidam superius descriptam. Etenimcum obtinuissem plantam Lusitanicam ex horto regioBerolinensi, quam quidem adhuc colo in horto botani-co Bononiensi, statim agnovi differre a nostra habitugrandiore, foliis latioribus , diversimode sectis , her-b* colore viridi-glauco . Ex quibus omnibus patet ,