Band 
Vol. III.
Seite
370
JPEG-Download
 

5 jo PENTA NDRIA—DIGYNIA.

Ital. Falso Seseli di Marsiglia .

Perenn. Habui ex monte Generoso ad Larium, ubi indi-cat Anguillara, a Prof. Morettio, ex monte Barro propeLeco ab Eq. CESATE,ex Corno d’Aoiatico in provinciaBergomensi a Raihero, ex Baldo, et ex alpibus Tri-dentinis, in quibus indicat etiam Matthiolus, a Pol-xiNio,ex montanis Forojuliensibus a BEiuitio,et Bru-MAttio . Obtinui quoque a Tomsiasinio ex valle Ca-rinthia prope pagum Raibl ad radices montis Kbnigs-berg, ubi haec planta primum reperta fuit a Wulffe-nio, sed locus iste non pertinet ad Floram Italicam.Floret Junio , Julio .

Radix fusiformis, aut fusiformi-ramosa, crassiuscula, ex-tus sordide albens, vaginis petiolaribus emarcidis, ni-grescentibus collo vestita . Caulis erectus , vel ascen-dens , teres, farctus, sulcatus, parce, et alterne ramo-sus, sesqui-bipedalis . Folia inferiora petiolata , saepegrandia, ambitu triangularia, tripinnata, foliolis trifi-dis, bifidis, integrisque, angustissime linearibus, acu-tis , calloque plerumque albo mucronulatis , laciniisdivaricatis, supra saturate viridia, subtus pallidiora.Eorum petioli teretes, striati, modo breves, modo lon-gi, basi expansi in vaginam brevem,latiusculam,stria-tam, margine albo-membranaceam . Reliqua folia cau-lina minora, minusque decomposita , sed ejusdem for-ma,suffulta loco petioli vagina potius longa, angusta,canaliculata , amplexante. Umbella solitaria, termina-les cauli , ramisque , longe pedunculat® , pedunculosulcato, multiradiat» , plana, grandes, praesertim pri-maria . Involucrum universale ludit mono-polyphylluni,umbella multo brevius, reflexum, foliolis linearibus,acuminatis, margine albo-membranaceis , crebre, et mi-nute ciliolatis. Umbella radii striati , latere internoscabri . Umbellulse multiflora, floribus externis fertili-bus, longe pedicellatis, internis sterilibus, multo bre-vius pedicellatis . Involucella polyphylla , umbellulabreviora, foliolis ut in involucro, sed angustioribus,externis longioribus . Margo calycinalis liber e denti-bus exiguis, ovatis, acutis . Petala aqualia, alba, ob-cordata, ligula apicillari inflexa. Stamina corolla lon-giora , alba, antheris subrotundis . Receptaculum floristumens, convexum. Stili in anthesi brevissimi, erecti,in fructu stilopodio conico , prominente subaquales,divaricati, aut recurvati, demum decidui . Stigma-ta capitellata . Diachenium ut in specie praecedente ,