458
PENTANDRIA—DIGYNIA.
Diachenium crassum , scrotiformi-ovoideum , undiquetuberculato-papillosum , costis acie papilloso-dentatis .Reliqua generis . Tota planta glaucescens .
Varietas @ distinguitur foliolorum laciniis insigniter elon-gatis, sesqui-tripollicaribus , tenuioribus, et ob margi-nes involutos teretibus, glabris, involucellis angustio-ribus , diacheniis scrotiformi-oblongis , valleculis vixuna , alterave papilla adspersis, et subinde omninolaevibus , costis acie cristato-papillosis .
Varietas H habet lacinias foliolorum longitudinis, et cras-situdinis mediae inter illas varietatis et speciei; eae-dem sunt canaliculatae ob margines minus involutos,et nunc omnino glabrae, nunc papillulis callosis, rarisin margine, et carina adspersae. Diachenium scrotifor-mi-ovoideum ut in specie, prorsus laeve, costis quo-que in acie laevibus; subinde tamen inter diachenialaevia occurrunt nonnulla subpapillosa. Haec certissimeest vera Cachrys pungens Janii, ut mihi patuit ex spe-cimine pulcherrimo, quod egregius Prof. Janius bene-vole dedit, et in meo herbario asservatur.
Ex observationibus a Cl.Gussonio factis in herbariis Lin-naei, Banksii, Desfontainesii, et Decandollii certum est,hanc speciem differre a Cachryde sicula L., sive a Ca-chryde pterochlcena DC., quae habet involucra umbel-lae primariae facta foliolis pinnatis, ut ipse Linnaeusindicavit in Sp. pl. p. 355., et diachenia subglobosa,costis crassissimis, obtusis, valleculis profundis , angu-stissimis . Recentiores botanici nondum eam repara-runt in Sicilia .
PRANGOS.
De Cand. Prodr. 4- p• a3g.
Cachryos species Lin. Gen. p. i35.
Umbella composita , plana , aut convexula . Invo-lucrum universale olygo-polyphyllum, deciduum,umbella brevius, foliolis linearibus, reflexis. Um-bellulae multiflorae, floribus internis sterilibus. In-volucella olygo-polypbylla, umbellula breviora,foliolis, ut in involucro. Margo calycinalis obso-letus. Petala aequalia, ovata, integra, apice inflexo.