GYNANDRIA.—MONANDRIA. 5i5
caudicula affixa tuberculo nudo, vel bursicula-to , quod Retinaculum appellatur. Hae faecunda-tionis tempore exeunt e loculo , et saepe recur-vantur, subinde ali6, et etiam in labium exsi-liunt, et adhaerent. In aliis massae pollineae sessilesaffiguntur protuberantiae intermediae , quae Pro-scolla audit. Sub dissepimento machinulae geni-talis est scrobs, quae in nuptiis lit rorida humo-re viscido; dicitur Gynizus , et fungitur officiostigmatis, quo forte fungitur etiam Proscolla.
Capsula ovata, aut oblonga, saepe contorta, uni-locularis , trivalvis. Plancentae tres faciei inter-nae valvarum per longitudinem mediam affixae.Semina minutissima, numerosissima, scobiformia.
Si quid aliud occurrit in fabrica floris, in descri-ptione generum adnotandum, ne turbetur per-spicuitas in charactere universali ordinis.
Habitus. Plantae perennes , vel fruticosae , alias ter-restres , aliae parasiticae super caudices vetustosarborum , aut super saxa. Radix terrestrium etuberibus uno-duobus, raro tribus, subrotun-dis, vel palmatis, quibus superponuntur fibraesimplices , crassiusculae , plerumque in orbemradiatae. Tubera haeo sunt carnosa , nutrientia ,horumque nonnulla Salep Turearum suppedi-tant. In aliis radix ramosa, vel simplex, arti-culata, aut fibrosa. Caulis erectus, simplex, velramosus, foliosus, aut aphyllus ; in parasiticissubinde scandens , perennans , et per appendicesradiciformes corporibus haerens. Folia radicalia interrestribus rosulata, aut cajspitosa, raro solitaria,vel deficientia, variant linearia, lanceolata, ovata,oblonga, lingulata, tenuia, crassa, coriacea;caulina alterna , basi vaginantia , saltem infe-riora. Flores spicati , racemosi, vel paniculati.Rractea sub quovis flore. Perigonium virens, al-bum , flavum , roseum , purpureum, ssepe in la-bio variegatum.
Ord. nat. Orchidese Linn. Ord.nat. n. VII., et Prod.in ord. nat. p. 179. Juss. Gen.p. 64 . Smith. Gram .