Band 
Vol. X. et ultimum.
Seite
16
JPEG-Download
 

MONOECIA.—MONANDRIA.

j6

Planta in aqua puriore virens , in aquis sordescentibuscinereo-pulveracea, sicca fragillima. Graviter foetet, utChara vulgaris L.

Varietas § differt tantum , quia tegitur veluti tomentoex globulis pulveraceis, approximatis, cinereo-albidis.In reliquis nulla diversitas; plerumque tamen gaudetcaule primario inermi.

Chara tomentosa L. juxta exemplaria ejus ex Tegelersee , quae obtinui a Doct. Plilippio Berolinensi , differtevidenter a Chara hispida L., quia spinae in tubis ver-ticillorum caulis sunt breves, ovatas, vel oblong® ,acutae, et dum collapsae sunt, videntur foliola ovalia,vel oblonga. Forte eadem est ac Chara ceratophyllaWallr. Ann. bot. p. 192 . tab. 5.

** Caule estriato, diaphano. Nitelis.

5. Chara Cortiana : caule tenuissimo; tubis verticillari-bus simplicibus, setaceis; genitalibus masculo, et fe-mineo ad articulos sessilibus, solitariis, geminisve;bracteolis duabus longioribus nuculam subaequantibus.

Ch. Cortiana Bert. in Arnic. Descr. di alc. nuov. spec. diChar. p. 8.

Ch. flexilis Amic. I. c. p. 5. tab. l.fig. 1 . in statu natu-rali , et tab. 3-fig. 1 . aucta.

Cara diafana minore, e flessibile Cort. Osserv. microsc.p. i33. tav. 3.

Ital. Pitera dei Corti.

Ann. Habui ex Ducatu Mutinensi a Spilimberto , ubicommunis, ab Eq. Prof. Amicio. Floret ab Julio inautumnum.

Caulis tenuissimus, estriatus, diaphanus, semipedalis,vel quidquam ultra, ad nodos verticillate tubulosus,tubis simplicibus, articulatis, ad articulos sursum bra-cteoliferis, mucronulatis, vel apiculis tribus, brevissi-mis terminatis. Genitalia sita in articulis horum tubu-lorum , articulo supremo plerumque excepto , et tan-tum bracteolifero, masculum, et femineum, utrumquesessile; masculum glohulosum, luteo-aurantium; femi-neum masculo superimpositum, initio fere ejusdem co-loris , maturitate nigrescens, insidens bracteolis qua-tuor tubulosis, inaequalibus, duabus longioribus nucu-lam subaequantibus ; eaidem bracteola ludunt duae, veletiam solitariae. Stigmata quinque, sub vitro grandiu-scula. Genitalia liaec plerunque sunt in articulo solita-ria, rarius gemina. Herba pallide, sed amoene virens.