Band 
Vol. X. et ultimum.
Seite
222
JPEG-Download
 

222 MONOECIA—POLYANDRIA.

pollicem, modo pollicem, sesquipollicem longi. Gla*>"des majusculae, tamen quam in praecedente quidquao»minores, elliptico-oblongas, cupula triplo longiores yaut paulo ultra.

Haec species appropinquat nostram varietatem (} QuercusRoboris. Differt tamen foliis numerosius, et profundiuslobatis, lobis propinquioribus, sinu acuto interstinctis»et glande majore. Ulterius examinetur in plantis spon*taneis vivis.

Obsero. Quercus nostrae, quae gaudent foliis sinuatis, suntvalde ludibunda in eadem specie tam foliis, quam ma-gnitudine glandium. Caute incedendum in earum de-terminatione, et in sylvis, non in herbariis, enuclean-dae. Non omnia synonyma Botanicorum Italis extrica-re potui defectu exemplarium autopticorum.

FAGUS.

Linrt. Gen. p. 496. partim. Tourn. Inst. 3 . tab. 35 l-Juss. Gen. p. 409. partim. Lamck. III. 8. tab. 782.Vent. Tabi. 3 . p. 568 . Gcertn. De fruct. 1. p. 182.tab.^i. Smith.Engl. FI. 4.p. i 5 o. partim. DeCand .Franc. 3 . p. 3 o 5 . Endlich. Gen. p. 275. n. 1847.

Monoica. Flor. masc. Capitulum pendulum , mul-tiflorum. Perigonium quinque-sexfidum. Staminaoeto-duodecim, perigonio longiora, filamentis ca-pillaribus, liberis, antheris oblongis, hiloculari-bus, loculis connectivo sejunctis. Flor. fam. Invo-lucrum coriaceum, primo clausum, extus subulismollibus echinatum , biflorum , demum quadri--sexfidum. Perigonium simplex, quadri-sexfiduin,intus limbo villosum , ovario inferne adhaerens.Stilus in stigmata tria filiformia divisus. Nuxacute triquetra , coriacea , iudehiscens , unilocu-laris, monospermia.

Habitus. Arbores coma densa ramorum , et folio-rum spectandae. Folia ovata, plus minus den-tata , viridia , vel atrorubentia.

Ord. nat. Ut in Quercu p. 206.

1. Fagus sylvatica : foliis ovatis, repando-subdentatis,undulatis, nitidis.