Band 
Vol. X. et ultimum.
Seite
350
JPEG-Download
 

DIOECIA—PENT ANDRIA?

35o

Apud nos plerumque frutex humilis, raro arbuscula i Cau-lis teres, erectus, valde ramosus, cortice cinereo. Ramialterni, patuli, plerumque rubescentes, juniores pu-beruli. Folia abrupte pinnata, conjugationibus duabus--septem, saepius tamen quinis, foliolis coriaceis, lanceo*latis , vel oblongis , obtusis , raro acutiusculis, integer-rimis, glabris, vel junioribus pubescentibus, basi sub-inrequalibus , uninerviis, oblique venosis, supra satu-rate viridibns, subtus pallentibus. Rachis foliorum an-guste alata. Flores in racemulis axillaribus, simplici-bus , solitariis, vel duobus-tribus coadunatis, brevissi-me pedunculatis, bracteolatis, bracteolis deciduis. Pe-rigoninm exiguum , viride. Antherae rubentes. Drupaexsucca, parva, globosa, matura rubens, diu persi-stens. Odor plantae ingratus, ad odorem plantarum co-riariarum accedens.

Usus. Resina ejus Mastiche dicta laudatur in tussi, odon-talgia , arthritide, calculo, sclerotyrbe; sed quae in of-ficinis reperitur, proficiscitur ex varietate (} Linn. Mat.med. insulae Chii propria, et quae forte species diver-sa est. Veteres adbibebant cuspides ex Lentisco addentiscalpia.

Stat exoletus (Zoilus), suggeritque ructanti

Pinnas rubentes , cuspidesque lentisci

Mart. Epigr. lib. 3 . epigr. 8a.'

Foditque tonsis ora laxa lentiscis

Mart. Epigr. lib. 6. epigr. 74.'

Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis

Defuerit , dentes pinna levare potest

Mart. Epigr. lib. 14. epigr. aa.

Obsero. Pistacia vera L. colitur in Sicilia, et in Picenoad Asculum, quibus in locis fert fructus, quorum amy-dalae sunt grate edules , praesertim si crusta saccharinaconfectae. Planta advena est ex Syria : » Syria peculia-» res habet arbores. In nucum genere Pistacia nota » Plin.Nat. hist- lib. i 3 . ed. Pomb. i 832 . tom. 5 . p. 178. § 10.De facundatione artificiali hujus Pistaciae, quam adhi-bent Siculi, fuse egit Paulas Bocconius in Mus. di fisic.p. 282., eademque repetiit in Mus. di piant, p.

SPINACIA.

Linn. Gen. p. 5ao. Tourn. Inst. 3. p. 3o8. Juss. Gcn.