Buch 
Catalogus Coleopterorum Europae et Caucasi / auctoribus Dr. L. v. Heyden, E. Reitter et J. Weise
JPEG-Download
 

Tradimus hodie in manus omnibus eis, qui coleopterologica studiacolunt amantve, catalogi coleopterorum Europae, qui novissime in lucem pro-diit ante hos sex annos, i. e. anno 1877, novam editionem. Plurima fuerunt,quae addere, ampliare, delere, denique novare oporteret; multum enim atque amultis cum semper, tum his sex annis in illis studiis sudatum est, multarecens detecta, plura ordinata, disposita.

Ita factum est, ut a nobis quoque, cum hunc catalogum conscri-beremus, quaedam novarentur. Novatum est praeter caetera in familiarumdispositione. Quae enim familiae naturali quadam cognatione inter se con-tineri viderentur, eas in singulas quasi tribus congregavimus. Nova hissodaliciis nomina imponere non placuit. Nomina utique abunde sunt. Lineatamen brevis et obesior in quovis termino metam faciet.

Alterum, quod praefari oportet, est de Faunae nostrae finibus.Atque in universum quidem hic libellus eisdem finibus se continet, quibus,qui eum antecessit. Transcaucasicas tamen et Lenkoranenses regionesassumptas videbis. Quae provinciae, ut hodie res se habet, separari ac dis-jungi ab eis provinciis, quae citra sunt, vix et ne vix quidem possunt; quando,si quid insectorum ad hunc diem ex illis longinquis locis accepimus, confusumplerumque et inseparatum venit atque ita, ut accuratior patriae perscriptiodeesset.

Abbreviaturis eorum vocabulorum, quae patriam significant, eisdem usisumus, quibus antea. Factum tamen est hic illic compendii gratia, ut univer-salis quaedam patriae significatio pro pluribus specialibus poneretur, etiamsi,de qua bestiola agebatur, illius zonae non omnem locum incolere videretur.Ita leges saepe E. md., E. b., E. m. etc. Perinde compendium fecit, quodnonnunquam continuationem locorum, quibus species aliqua reperta esset,a tergo eorum vocabulorum poneremus, quibus illius ipsius speciei synonymaet varietates continerentur.

Quod restat, haec volumus lector observes. Quae vocabula a capitelineae reduximus, synonyma esse scito. Litera v, cum vocabulum aliquodantecedit, varietatem significat, litera m monstrositatem. Si quo loco signumX reperies, est illa species ex eis, de quibus, rene vera Europam incolant,ambigitur. Advenas etiam et hospites sic significavimus, qui, cum navibus inEuropam advenissent, sedem apud nos ceperunt et quibusdam locis colliguntur.