Buch 
Synopsis Jungermanniarum in Germania vicinisque terris hucusque cognitarum / auctore Tobia Philippo Ekart
Seite
58
JPEG-Download
 

58

Jungerniannia omnium minima, seu vix eonspicua, serpylli aut Hernaiariae foliis auritis, floribusex albo-virescentibus, vagina cordiformi. Micheli, Nov. Pl. Gen. p. 9. tab. 6. fig. 20.

Lichen astrum, quod Jungerniannia omnium minima, seu vix conspicua, Serpylli aut Herniariaefoliis auritis, floribus ex albo - virescentibus, vagina cordiformi. Dillenius, Hist. Musc. p. 499. tab.72. fig. 29.

Habitat in locis sylvatieis montanis Angliae , Hiberniae atque Italiae ad arborum truncos putri-dos, saxa et rupes. In sylva Neukirchensi prope Coburgum, hancce omnium Jungermanniarum mi-nutissimam, quae primo adspectu Leprariae viridi similis est, ad parietes viarum cavarum juxta trun-cos semiputridos semel legi.

Explicatio Tab. No. 1. Plantulae in cespitem aggregatae, naturali magnitudine. 2. Plantula calycem gestans,aucta. 3. Caulis pars cum stipulis, aucta. 4. Folium caulinum, auctum. 5. Folium perichaetii, auctum. 6. Capsulaaucta.

86. J. HAMATIFOLIA. -

Tab. X. Fig. 85.

Caule repente, flexuoso, vage ramoso, minuto, tenerrimo: foliis erecto - patentibus, pallide viri-dibus, approximatis laxeque imbricatis, alternis, bifariis, convexis, subcarnosis, utrinque angustatis, me-dio subovato-inflatis, inaequaliter bilobis, lobis superioribus majoribus ovatis, rostrato - acumina-tis, apice saepissime incurvatis, integerrimis vel hic illic serratis, inferioribus indistinctis, subdi-midio angustioribus, oblongis, convexis, involutis; perichaetialibus erectis, appressis, basi amplecten-tibus, subovatis, inaequaliter emarginato-bilobis, lobis ovatis, acutis, plus minusve serratis: stipu-lis ovatis, aequaliter acute-bifidis; laciniis erectis: fructu laterali: calycibus ovatis vel obovatis, alato-pentagonis; alis plus minusve inaequaliter serratis crenatisve, ore contracto, rostellato - elevato,acute dentato: capsula sphaerica, pellucida, ad medium usque valvatim quadrifida, semivalvis erectis:setis brevibus, transverse septatis.

Hooker , Brit. Jung. tab. 51. (egregia.) Socverby, Engl. Bot. tab. 2592. Lindenherg, Syn. Hepat. p. 23.

Lejeunia hamatifolia Sprengel, Syst. veg. IV. p. 234.

/3. echinata-, foliis echinatis.

Hooker , 1. c. suppi, tab. 3.

Lejeunia calcar ea Sprengel , 1. c.

Habitat in Britannia, Helvetia et Germania in ericetis, ad truncos Ulicis nanae et rupes.

Explicatio Tab. No. 1. Plantulae in cespitem coalitae, naturali magnitudine. 2. Plantae pars calycem geslans,aucta. 3. 4. Folia caulina, aucta. 5. Folium perichaetiale, auctum. 6. Stipula aucta.

t