3
tur; in faucibus tantum ad mare decurrentibus post imbres magnos et assiduos majoraquae copia profluit; sed haec quoque siccitate saepius prorsus exarescit. Quamobremaqua, quae ad vitam incolarum necessaria est, aquaeductibus peridoneis atque ingenioseinstitutis, Levadas dictis, ex altioribus locis, ubi crebrius pluit, deducitur; ex quibus ci-sternae quoque plurimae, quae prope agricolarum domicilia frequenter reperiuntur, aquaimplentur.
Ad fauces quoque rupibus interjacentes animum advertere nos oportet, quum nonsolum insulae forma ex iis pendeat, sed etiam molluscorum vitae ratio in iis nitatur.Nescio an ulla alia insula vulcanica adspectum aeque confragosum praebeat atque Ma-dera; ubique enim vides magnas illas fauces, quae Ribeiro nominantur, ex interioribusinsulae regionibus ad mare percurrentes eique aquam pluvialem adducentes. Quod adoriginem earum pertinet, vix dubium videtur, quin vastae illae atque profundae saxorumfissurae ex refrigeratione et condensatione massarum vulcanicarum pendeant. Nam qui-busdam in locis, ubi superiores faucium margines fere 200'—300' inter se distant, pro-minentiae alterius saxorum parietis excavationibus contrariae respondere videntur, et aliisin locis, praecipue mari vicinis, ubi fauces latitudine perspicue crescunt, in medio earumsaepius saxa, tecto declivi non dissimilia surgunt, quae cum hodiernis faucium parietibusolim conjuncta fuisse putes. Quo longius vero in Ribeiros procedis, eo magis luxurian-tem vegetationem reperis; ubicunque enim superficies saxorum Tuffa dilapsa obtecta est,vel fissurae eorum humo repletae sunt, magna arborum, fruticum humiliumque plantarumcopia rupes basalticae ornantur, ita ut excelsum sane atque admirabilem praebeant ad-spectum. Quibus in locis, quum semper humidi et umbrosi sint, multae aestimatissimaemolluscorum species vivunt, et sine dubio raritas nonnullarum ex ea re pendet, quodrupes quas incolunt, nonnisi maxima cum difficultate attingi possunt.
Coelum Maderense non est tropicum: quum insula 10° a circulo solstitiali septem-trionali remota sit, lenitate atque constantia forsitan omnia orbis terrarum loca superat.Per novem enim menses, — ab Octobre anni 1850 usque ad Junium anni 1851 — inthermometro Reaumuriano statum maxime demissum 8 graduum die aliquo mensis Fe-bruarii turbulento atque pluvioso, altissimum 22 graduum ineunte Junio observavi. Sedtanta discrimina raro occurrunt, neque temperaturae vices inter meridiem et mediam noc-tem 4 gradus unquam excedunt.
Quam sensim et paullatim temperatura mensium mutetur, tabula sequens, obser-vationum mearum summam continens, docebit:
| *