14
Testacellus Maugei Ferussac hist. p. 94. t. 8. fig. 10 —12.
— — Lowe primit. p. 40.
— — fFebb et Berthelot in: Ann. d. scienc. nat. T. 28. p. 307.
Habitat in Madera.
Praeter formam testae species enumeratae aegre distinguuntur; colore valde va-riant, plurimum tamen Testae, haliotideum cinereum vel lividum, interdum quasi reticula-tum reperi; Testae. Maugei contra, saepius coloribus laetioribus tinctum, rufum vel auran-tiacum praesertim ad discum observavi. Longitudine, i. e. corpore extenso 2 — 2 £ pollic.species aequant, T. Maugei tamen gracilior est et in statu contracto forma elongata cor-poris remanet, dum T. haliotideus statu contracto et pallio tecto, formam ovatam, fereglobosam exhibet.
Testae vacuae in hortis et cultis ad sepes et sub lapidibus numerose reperiuntur,specimina viva autem nonnisi prima luce capiuntur; Testacelli enim interdiu in terra secondunt, et tempore nocturno tantum, dum rores densi cadunt vel post imbrem refugiasubterranea relinquunt; sunt porro carnivori voracissimi et praecipue lumbricis insidiasparunt. Testacellus modo captus, quum manu recipitur vel alio modo irritatur, raptumnocturnum, lumbricum integrum, saepe 3 — 4 pollic. longum, paullatim vomit et simul exantro respiratorio emittit aerem cum muco sub testa prodeuntem, magnam spumam ac-cumulantem. Captivos conservare mihi nunquam contigit: primum quidem magna cumvelocitate fugam petebant, mox vero fatigati; in olla terra humida repleta positi, subitoin illa se abscondebant neque unquam sponte revertebantur, donec tertio quartove dieemortui erant.
HELICEA.
Testa spiralis; animalia hermaphrodita, puhnonata; viscera membrana conoideaspirali inclusa; discus a corpore solutus, tentacula 4 retractilia, superiora majora, apiceoculifera.
Genus I.
Vitrina Drap.
Testa imperforata, tenuissima, depressa; spira brevis; anfractus ultimus magnus;apertura ampla, lunata vel rotundata, margine columellari subinflexo, saepe mem-branaceo.