Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
99
JPEG-Download
 

editiones, a. cidiocxii.

99

(ut etiam i Vossius refer t ) e nobili Familia Cantagallina , inter Perusinastllujlri. Adhuc adolescens ita profecerat, ut Arati Phaenomena in Italicamlinguam converterit . Graecis autem litteris multam operam dedit Patavii,usus Emmanuele Margunio praeceptore; ubi Libellum de tormentis bellicis,&: eorum inventoribus scripsit . At pestilentiae grassantis Patavii timorepercitus , rediit in Patriam anno 1575*. ibique , integrum quinquenniumCommandinum audivit ; omnesque Matheseos partes perlustravit , eodemFederico Commandino duce, cujus mortem'aegerrime tulit; fufceptoqueejus vitam scribendi consilio , subinde ad recensendas omnium Mathemati-corum vitas animum adplicuit.

Amisso itaque praeceptore Commandino arctam deinde inivit , & coluitcum Guido Vbaldo e Marchionibus Montis , amicitiam ; quam juvabatipsa studiorum similitudo : eoque tempore Commentarios latine in Mecha-nicam Aristotelis, & Italica lingua de re Nautica Poema , scripsit . Pro-pter quae cum ejus nomen celebraretur » Ferrandus Gonzaga , MolfettaePrinceps , & Guastallae Dominus , opera Curtii Arditii Baldum accivit ,apud quem cum moraretur, persuasionibus Vespaßani Gonz,aga ( Scharlonci-ni verba sunt ) Sabloneta Ducis ad explanandos Vitruvii Libros addutfus fuit.Quare tunc natus de Verborum Vitruvi anorum significatione Commentarius ;in quo minime mirandum, fi minuta quadam profequtitus fuit , qua viro ma-gno minus ej Je digna videantur : illi enim Principi morem gessit .

Anno 1585. Guastallae Abbas renunciatus est: a quo tempore luris Ca-nonici , Conciliorum , & Sanctorum Patrum studiis animum operamqueconvertit.

In linguis etiam , Hebraea , & Chaldaica , addiscendis , triennio curamsuam posuit : tum vero plura opera scripsit. At sexagesimoquarro suae aeta-tis anno , reparatae salutis 1617. posteaquam dies quadraginta vehementidistillatione vexatus fuisset, spiritum Deo reddidit.

Haud ignoro, -> Ghilinum retulisse Baldi nostri mortem ad annum 1597.& a Konigio ambigue esse scriptum : 3 Baldus obiit 1617. ( aliis 1797. )At certum est , Baldum anno 1612. duos Libros , alterum de ScamillisImparibus Vitruv . alterum de Verborum Vitruv . Significatione edidisse. Rectevero 4 Cl. Iiidorus Grass ita scribit : Baldus natus anno 1573. vixit annos6y. ergo obiit circa annum 1617. Quin ab eodem Isidoro refertur sepulcra-lis Inscriptio , quae Ghilinum decepit ; in ea enim ( praeter cetera ) legi-tur anni nota haec:

N 2 SALV-

* De Vniverfe Matheseos natura & constitutione, pag. 305. 1 Teatro di Huo-

mini Letterati. Tom. II. pag. 44. 3 Bibliotheca vetus & nova Georgii Matthiae

Konigii. Altdorfi. 1678. pag. 81. 4 Baldus Redivivus, sive Bernardini Baldi Vi-

ta ab Isidoro Grasit exarata. Parmae. 1717.