CODICES MSS.
*33
'descriptas do <jr mitto. Malui autem ipse in omnibus illud tadium devorare ,quam aliena fidei committere . Liber hic in 1 Catalogo jam citato refertur
verbis hisce: Vitruvii de Architectura Libri - Lugduni . ^SS 2 ‘ Liber
quintus & sequentes ab isaaco Vojsio collati cum MS. emendationibus etiam ad~scriptis . In quart. Math. 15.
XIIII. Atque ut idem Havercampius benefacta sua cumularet, misit mi-hi etiam Iolephi lusit Scaligeri notas accurate descriptas , de quibus cita-tus 1 Catalogus sic habet: Vitruvius ( Marcus ) Pollio de ArchitcfturaFlorentia 1522. Cui multa adscripfit Scaliger. In oct. Math. 6 o-
XV. Sequitur, ut de Codicibus Mediolaneniibus nonnulla dicam. Quo-rum quot petii loca, totidem eorundem diligentes collationes perhumani-ter perque benigne mihi suppeditavit Iosephus Antonius Salsius , Ambro-sianae Bibliotheca:, quae Mediolani esi , Praefectus, Vir eruditione, atquedoctrina clarilsimus . Sunt autem ea in Bibliotheca Codices tres . Primusscriptus fuit a Bonnino Mambritio, anno 1462.
XVI. Secundus vero pertinuit ad Io annem Vincentium Pine 11 um . Hicquoque temporis indicio ornatus esi j ex quo apparet, ejus scripturam adannum 1474- elfe referendam.
XVII. Vltimus Ipectavit ad Federicum Borromeum S. R. E. Cardina-lem : scriptus esi circiter annum 1500. Fortasse quia Vitruvii Libros exaliquo alio Codice manu scripto describere voluerint potius , quam adhibe-re typis aeneis editos, qui eo tempore jam prostabant.
XVIII. Secundum haec revertar ad benefacta pluries jam jure merito-que laudati Marchionis Masseji. Is cum Lutetiae Parisiorum degeret, remfacturus mihi utilem atque gratam , cum Editione Elziviriana an. 1649.loca plura eidem a me indicata, contulit cum tribus Regiis manu scriptisCodicibus , qui distincti sunt numeris hisce ; 4157. 5438. 5439- Fereomnibus collatis in locis Codices illi inter se ad unguem consentiunt: ne-que ego sane utar nisi locis , quae in singulis illis eodem plane modoleguntur . Itaque tres illos Codices habiturus lum tamquam Codicemunum.
XVIIII. Sunt praeterea mihi in promptu variantes illae Lectiones, quasVir doctissimus , Stephanus Baluzius , Vitruvii Libris ( editis Amsteloda-mi 1649. ) propria manu , diligentissime adposuerat : ad quorum Libro-rum calcem leguntur haec : Contuli cum vetustifjimo Codice MS. qui fuit V. C.Petri Pithcei. Absolvi III. Kal.Sept. MDCLXXXIX. Steph. Baluzius. Pretiosumhoc exemplar, nulli sane manu scripto Codici posiliabendum, mihi dedit,pro summa sua erga me benevolentia , Apostolus Zenus , Sac. Cael. &
Cat. Majes. Historiographus atque Poeta , qui optimis litteris non modo
plane
1 Pag. 171. coi, 2. r Pag. 171. coL 2.