COMPENDIVM ART- III I.
j 8 3
si alio loco aqua non invenietur , dextra ac sinistra usque ad libramen-tum aquL 1 putei fodiantur; & per fracturam foramina quasi nares intusin puteum demittantur, qua nocivus spiritus evaporet. Sed cum aqua in-venta fuerit, figninis operibus parietes struantur ita ne venarum capita ex-cludantur. In figninis autem operibus haec servare debebis. Primo ut are-na aspera paretur , & cementum de silice vel * lapide tuficio calcisqueproxime extinctce duae partes ad quinque 3 arenae mortario misceantur .Puteum ergo fodere debebis latum pedibus octo,ut a 4 binis pedibus stru-ctura in circuitu furgat , & quattuor cavo relinquat . Structuram verocum facere coeperis vectibus ligneis densabis, sic ut 5 nitorem frontis nonlaedas . Sic enim iolidata structura adversus humorem fortior erit . Quodsi limosa aqua fuerit, salem ei 6 misces, 7 & sua vi acrem saporem mu-tabit . Sed licet auctores ad quinque partes arenae duas partes calcis mittidocuerint, iisdem mensuris 8 & redivivas, 9 & pensas fieri monstraverint:
A a z me-
1 PVTEI 3 Sic Ed. V. sed Codices puteis .
1 LAPIDE TVFICIO ] Hoc est, tofo,sive topho. Vitruvius ( Lib. II. Cap. 7 .) inCampania ruber & niger tophus , in Vmbria& Piceno & Venetia albus, qui etiam ferradentata , ut lignum , secatur . Est tophus la-pis friabilis , minimum ponderis in structu«ra habens. Notus lapis ; sed minime notavox tuficius: cujus apud Latinos Scriptoresnullum inveni aliud exemplum . Quamvisreperiantur voces tofacius , & toficius : Pal-ladius ( Lib. IX. Tu. IX. ) strutta fit lapi-de tofacio: Sc Capitolin. in Max. C. 6. ha-bet ; lapides toficios friare: at quod attinetad vocem tufictus , hujus exemplum unum,hoc est locum hunc Anonymi nostri , exhi-buit Carolus du Frefne in Glojfario suo, advocem Tusus , pro Tofus .
3 ARENAE MORTARIO 3 Cod. R- 3.arena partes mortario.
4 binis pedibvs ] Sic Codices. InEd. V. vox illa, pedibus , desideratur; quamtamen delendam non censui; praesertim cumPalladius ( Lib. IX. Tit. IX. ) haud absi-mili modo scripserit: Fodiendus ( ejus ver-ba sunt ) est puteus , latitudine oElo pedumquoquoversum , ut binos pedes struftura con-cludat . Quod autem attinet ad puteorumstructuram, noster haudquaquam per Vitru-vium proficere potuit, cum is in ea descri-benda non sit versatus.
3 nitorem trontis 3 Interpretor >
hisce verbis indicari cavam structurae super-ficiem : sed hariolor . Cod. R, z. habet »fontis .
6 MISCES ] Verbum hoc, quamvis tem-pore cum iis , quae sequuntur, haud cohaere-re videatur, reliqui , quoniam consentit ir-rer que Codex. In Ed. V. legitur, misceto .
7 ET SVA VI ACREM SAPOREMMVT ABIT 3 Hoc est, sal, sua vi, sua com-mixtione , acrem saporem ( malum saporemaqua: limose appellari acrem ab Auctore no-stro , conjicio ) mutabit in meliorem : emen-davi ex conjectura, sed nescio an ex proba-bili conjectura . Ed. V. & suavitatem sapo-rem siccabit. Cod. R. z. & suavitate sapo-rem mutabit . Cod. R. i. & suavitate sa-porem sutabit : fere pro sutabit legi ego tu-tabit: cum tutare , sequiore avo, significa-ret etiam extinguere . Haec Palladius paucis& perspicue sic ( loco cit.) expresserat: fi a-qua limosa fuerit, salis admistione corrigatur .
8 ET redivivas 3 Mixtiones ha?, qua:rediviva: appellabantur , nomen traxisse pla-ne videntur a Redivivis : Rediviva autem di-cebantur qua: ex diruto aedificio sumta in no-vi aedificii constructione adhibebantur. Notusest Ciceronis locus ( in Verrem Lib. I. utfert Ed. Cl. Visbur. Art. LVI.) Rediviva si-bi habeto ; quasi quidquam redivivi ex opereillo tolleretur , ac non totum opus ex redivivisconstitueretur: ubi Tullius agit de aedificio.
s ET pensas 3 Lubenter reposuissem
im •