PRAEFATIO.
221
Logistica anno i j6o. Itaque in editionem Vitruvii, qua?, cura Philandri, for-mis excusa est anno 1552. induci minime poterat . Porro eam inter An-notationes interseruit Io. de Laet cum Vitruvium ederet , post Cap. XVI.Libri X. ( pag. 226. ) Et recte quidem ille , non este praetermitten-dam judicavit : at , cum ea Annotationis modum longe superet, inter O-puscula ad illustrationem Librorum Vitruvii pertinentia , aptius ( ut opi-pinor ) a me inserta est.
Sequitur Hemicyclium Berosi , de quo mentionem fecit Vitruvius Lib.IX. Cap. IX. ex Iacobi Ziegleri Landavi traditione . Exstat Lucubratiohaec Ziegleri in Volumine , quod Valderus ex Operibus variis confecit( anno 1536. ) ejuldemque mentionem injecit Gerardus loannes Vostius inLibro de Vniversae Matheseos natura & constitutione ( pag. 276. ) Ea ve-ro Hemicyclii constructio ab Zieglero proposita, quin male habita fuerit,& multis in locis corrupta ab Editoribus , non dubitavi. Quamobrem non-nulla depravata verba , quorum emendationes perspicue se se offerebant ,detraxi ; & alia , eorum loco , reposui : non tamen omnia t quae emendan-da videbantur , attigi , ne nimis mea? conjectura? indulgerem. Annotatiun-culas etiam quasdam addidi locis iis , quibus deesse necessarium schema ,tam erat manifestum , quam quod manifestissimum est: eas tamen adposui,non tam ut rem omnino perficerem , quam ut ostenderem , posse quidemea hoc Opusculo contenta meliore in lumine collocari. Ceterum, Opuscu-lum illud cujuscumque demum farinae fit , adeo ad Vitruvianas res perti-net , ut minime praetermittendum esse existimaverim.
Et quoniam hemo ex iis , qui vel primoribus labris Vitruvii Librosattigerit , ignorat , obscurissima esse quae de Echeis , hoc est , de VasisTheatralibus in libris iisdem reperiuntur , sic scripta , ut indicata noscen-tibus ea , non autem explicata ignorantibus ea , videantur ; e re nostramaxime futurum putavi , si F. Bonaventurae Cavalerii de iisdem EcheisDiatribam, in Latinam linguam conversam , in Vitruvianas Exercitationesinsererem.
Itaque , ea quinto loco posita , locum sextum illi Diatriba? de argu-mento eodem ab Athanasio Kirchero conscriptae attribui . Illam autem &hanc , quamvis seorsum Auctores fui non ediderint ; attamen ex majori-bus eorundem operibus excerpi, & inter res Vitruvianas collocari perap-posite posse , reputavi.
Post haec autem aeque difficilis descriptionis Voluta? Ionicae explanatio-nem addidi, quam Iolephus Salviatus litteris, secundum Vitruvii praecepta,mandaverat eo modo , quem in Exercitationibus Primis ( pag. 72. ) planeexposueram.
Neque tamen Salviatum, neque alium quemquam, qui in illius Volutae
descriptione