Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
245
JPEG-Download
 

IMPARES VITRVVIANI.

2 4S

sint addiscere possumus. Constituta enim E. F. parietis cellae altitudine ;& ipsa I. G. ad perpendiculum ipsi E. F. addita, nec non corom'cis E. D.projectura determinata, ab oculis ejus, qui in* templi ostio sit constitutus,radius extendatur opticus H. G. qui ipsam F. E. G. perpendicularem tamgat in G. ducta igitur G. I. summae coronicis libramento aequidistans erit,I. vero tholi ipsius hemispherice centrum . Mota igitur I. G. circa cen-trum I. concava tholi superficies G. K. circinnabitur . Caeterum auctariiloco notandum , non potuisse Baptistam Albertum has fornicum camera-rumve adjectiones , ut fecit , determinare : siquidem hae non ad totiusaedificii commensum veluti bases & columnae proportione relpondent , fetiab opticis prorsus radiis , & coronarum projectionibus sumuntur . Quod,quidem ille non ignoravit , qui in Tiberis ripa rotundam aedem quamDiyi Stephani appellant ( nonnulli Vestae fuisse templum contendunt ) ex-aedificavit ; novit id quoque Bramantes noster , ut in ea aedicula videreest quam Romae in monte Aurelio Divo Petro dicatam construxit.

S Ed jam fatis superque de iis scamillis , qui ad superiores aedificiorumpartes adaugendas faciunt; modo quo pacto antiqui Architecti scamil-lis ipsis in inferioribus usi fuerint, exemplis propositis patefaciemus iProfecto quod ad stylobatas attinet , pauca sunt antiquitatis vestigia , un-de id facile postit observari : quaedam tamen ad hanc usque diem perdu-xit aetas , in quibus per scamillos factas adjectiones manifeste comperiesRarissimae sunt vetustorum templorum reliquiae, in quibus columnas stylo-batis impositas cernas , alterum tamen exemplar, & illud, si fides Palla-dio , hac in specie unicum , Asisii in Vmbria conlpicitur , in quo pronaicolumnae , subjectis stylobatis fulciuntur , templi enim hujus architectus ,eo quod libratae stylobararum summae planicies a solo ita essent elata: , ut

( Fig. XXIII. )

i . i

^ - f ,, ! »Mig g waBMLtmi a y

contemplantium oculos altitudine superarent , ne sty-lobatae ( quod vitii in primis damnat Vitruvius )alveolati viderentur , scamillos adjecit , atque sca-millis ipsis bases impositas collocavit : cujus qui-dem rei exemplum ne desideretur , ejusdem styloba-tae imaginem , ita uti habet , ob oculos ponimus 3 .( Fig. XXIII. ) Scamillus A. B.

A Lterum scamillorum hujusmodi exemplum mi-rabilis illa columna praebet , quam in Trajaniforo S. P. Q. R. ejusdem Imperatoris memoriae con-secravit . Cum enim stylobatae altitudo ab egesti mon-tis solo , humanae staturae proceritatem longe supe-raret ,