Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
259
JPEG-Download
 

2j'9

CL. PTOLOMAEVS

COMITI AVGVSTINO DELANDIS.

S. D.

esiderivm tuum, de quo fecisti me postremis litte-ris certiorem, ab amore uno profectum esse, aut po-tius duplici cum amore plane cohaerere , intelligo ;tum quo liberalia studia prosequeris , tum quo stu-diosos tui . Quo tandem pacto duabus repugnemcaussis , qui vel simplici obsistere minus possem ?Hujus ergo novi Architecturae studii rationem ,quam accurate totam exposui , perinde ut vis acpetis, ad te mitto. Tu vero sic habeto , si vel paululum ex sua ipsorumdignitate hac super re principes egerint, a nobis ex officio nostro actumiri sane plurimum . Sed nimirum sine solis ope stellae non lucent. De tequasso, ne gravere isthaec legere; ac sicubi facultatem mihi deesse animad-verteris, tamen voluntatem probes . Architecturae quanta sit jucunditas ,utilitas , praestantia , copiose alias & illustribus & veris argumentis estdemonstratum : dignae mehercule artis , cujus studia foveant promoveant-que summi principes quippe qui in lucem proferenda mira , quae peream conficiuntur , opera , curare praecipue possunt; ut paffim , sed Romaein primis obviae tot ingentium aedificiorum reliquiae declarant. His inflam-mati quidam excellenti ingenio viri , ceperunt id consilii , ut praeclarumhoc studium iterum excitent, vocentque pro virili e tenebris in aliquamlucem : rati fe hinc aditum permultis aliis ad id amplius illustrandumpatefacturos. Cum autem & ceterae fere artes & architectura prae ceterismeditatione & actione constet, atque adeo cupientibus in illa utcumque ex-cellere , non modo meditandum sit, sed etiam ad opus necessario proceden-dum : isti , quibus aedificare in praesentia non licet , se fe ad vetera aedi-ficia scrutanda contulerunt. Hinc tradita a scriptoribus praecepta cum ex-emplis , quae ab operibus proveniunt , conjungentes , utramque partem ,quoad poterunt , respicient. Ex scriptoribus , quoniam plerique interieretum Graeci tum Larini, Vitruvium sequentur; quod & prope unus super-sit, & , quae ad Architecturam pertinent ( ut ipse testatur ) copioseomnia complexus fuerit. Ex operibus , eorum primum , quae Romae ma-gna cum admiratione omnium conspiciuntur , exempla sibi sument ; necnegligent, si qua erunt alibi, quorum de structura, ratione, artificio, vereac certe aliquid cognosci possit. Porro cum intelligant , homines generatos

L 1 s esse.