EPISTOLA.
:6 1
tionem referantur . Quosdam etiam cupido incessit experiundi , utrum li-ceat eum clariore quodam & castigatiore latino stilo reddere; servata elo-cutione & compositione aliorum latinorum principum quoad fieri potest .Egregium vero istud, II cedat ex sententia, ex aspero ac difficili, planumfacilemque Vitruvium intueri. Res architectonica impense expetuntur, &hac tempestate assidue exercentur ab iis , qui parum admodum latinesciunt: statuariis , pictoribus, fabris lignariis', plebeiis architectis. Hacte-nus cum prodierint ad tres vernacula? Vitruvii interpretationes , adeoabsurda? sunt , salebrosa? , perplexa? , seu verba singula , seu verborumstructuram spectes , ut Italicus Vitruvius aliquanto difficilior captu videa-tur , quam Latinus. Id autem accidit, non solum quod earum auctoresgermanam interpretandi normam praescriptionemque nesciverint, sed etiamquod in abstrusioribus quibusdam locis omnino illos ratio fugerit. Iuveritergo insuper bene mereri de Rep. Vitruvium iterum transferendo purumin Etruscum sermonem ; cavendoque , ut ut sit ex argumenti subtilitatedifficilis , saltem rudis ne appareat ex asperitate verborum & perplexita-te. Succedet huic opus aliud perutile , Etruscum Lexicon , juxta littera-rum seriem ordinatum , Architectonicarum rerum ; ut cuique parti com-mune verumque nomen tribuatur. Si quod autem vernacula haec lingua nonsuppeditabit , substituetur cudeturque ( jus enim hoc est sua cuique inarte ) omnium suffragio & consensu ; diligenti tamen ratione habita ,unde ducatur, & quomodo formetur. Sic patebit latius, quo pacto Grae-ca & Latina architecturae vocabula Etrusca lingua commode reddi possint ;fietque e re illorum maxime , qui velint patrio sermone de eadem arteaut loqui, aut commentari aliquid. Ad haec aliud concinnabitur, majoris velperspicuitatis, vel utilitatis caussa, Italicum Lexicon juxta seriem instrumen-torum aut partium. Exempli gratia sumta, & proposita columna sua cumbasi & capitulo, exponentur membra singula ; Scapus, Plinthus, Astragalus, &sic deinceps. Ita exhibita figura, quo quaeque pars nomine donanda sit, aper-tum statim fiet. Excipiet haec liber, multum habiturus utilitatis & delectatio-nis , de Vitruvii praeceptionibus una cum operum exemplis. Quoties enim isaut praeceptum tradet, aut ordinem quempiam architectura? statuet , quoloco ille ordo servatus fuerit in veteribus aedificiis, ostendetur. Si quo au-tem in aedificio compertum sit , architectum ab eo discessisse , simul ejusrei mentio fiet , simul aperietur , unde evenerit , ut illud opus ad Vitru-vii normam minime exigeretur . Sic & nexus quidam existet cognitioniscum actione , & devenietur ad jucundas a?que ac fructuosas contemplatio-nes . Ex tractatione ista Romanorum aedificiorum Architectonica velutsponte se offeret occasio studii alterius instituendi, quo monumenta omniaantiquitatis per historias , non minori cum emolumento , quam volupta-te.