D E
285
VASIS THEATR ALIB V S
VITRVVII
DIATRIBA.
X iis, qua; de Sectionibus Conicis nota sunt , causamintelligere aliqua ex parte possumus , quare Thea-tris forma in orbem tribuatur ; quo videlicet Au-ditores vocem percipiant non primariam tantummo-do, quae e scena tanquam ex centro per universamTheatri amplitudinem manat , sed etiam secunda-riam , quae nempe ex ipso Theatri pariete in gy-rum flexo remittitur. Immo vero ut vox isthaec ple-nior redderetur, auresque subiret auditorum suavior,mos fuit Antiquis , inter ipsa subsellia , cellis quibusdam in pariete exca-vatis in morem, ut ego quidem autumo, loculamentorum, quae solent ad-mittendis statuis praeparari , imponere aerea quaedam vasa ; ita tamen utcuneis quibuldam suspensa haererent, quin parietem ipsum tangerent , atqueore conversa deorsum essent . Tredecim erant plerunque vasa haec in ea-dem parietis regione in Theatris minoribus ; at in majoribus septem su-pra triginta , eademque in regione triplici ; accommodabanturque secun-dum genus harmonicum chromaticum, ac diatonum , fle formata , atquedisposita inter se se , ut, si tangerentur, sonitum facerent diatessaron, acdiapent» ex ordine ad disdiapason , hoc est quartam , ac quintam redde-rent ex ordine ad quintam decimam : intra quos fines concentum omnem,concluserunt veteres ; quanquam Vitruvius quidem usque ad octavam de-cimam progressus est. Haec indicat idem Vitruvius 1 . 5. Architectura: lusec. 5. ubi haec habet: Ita ex his indagationibus 3 mathematicis rationibus fiunt vasaarea pro ratione magnitudinis Theatri j eaque ita fabricentur , ut cum tanguntur ,sonitum facere poßint inter se diatessaron 3 diapente ex ordine ad disdiapason . Po-stea inter sedes Theatri constitutis cellis , ratione mustea ibi collocentur 3 ita uti nul-lum parietem tangant; circaque habeant locum vacuum ,& a summo capite spatium ,ponanturque inversa 3 & habeant in parte 3 qua speffat ad scenam 3 suppositos cu-neos 3 ne minus altos semipede j contraque eas cellas relinquantur apertura inferio-rum graduum cubilibus longa pedes duos 3 alta semipedem . Atque hinc fiebat , utex vasis hisce reflexa vox multo plenior, multoque suavior ad auditorum de-ferretur aures, quemadmodum, exposito concentu, quem edere ea vasa de-bent