KIRCHEU
296
qua?, fi sola agitatione aeris sonare possent, dicerem profecto eas perpetuumIoni tum effecturas, cum aeri perpetuo expositae sint, & in alto ut plurirmum loco ,-ubi ventus multum dominatur ) neque tamen experientia ulladocuit , ventum etiam quantumvis impetuosum hujusmodi sonum unquamcausasse. Imo ut aliquam hujus rei experientiam sumerem , campanas vi-treas conflari curavi , e asque Vitruviana methodo locis concavis htuatastudiose disposui , voces secundum omnes intensionis gradus adhibui , ne-que tamen quicquam soni perceptum fuit, sed tinnitus tantum , qualis inputeis & locis concavis sentiri solet. Volunt tamen plerique concavas il-las cellas, & vasa tantum fuisse adhibita ad magnam resonantiam theatroconciliandam . Quod non nego 5 sed , quid tam ingeniola in vasis juxtaconsonantias harmonicas proportionandis industria sine eorundem attactuimmediato contulerint , non video . Ad quem finem tam studiosa & sub-tilis secundum triplex Musica? genus diatonicum, chromaticum, enharmo-nicum vasorum distributio ordinata fuerit , dispicere minime valeo , cunasine symphonia actuali ha?c omnia inutilia fuerint, & nullius usus. Veligitur dicendum est, tantum ad voces comoedorum augendas fuisse institu-tas , vel alium aliquem usum habui fle , sed verisimile non est , Echeacum tanto harmonico artificio ob solam majorem vocis resonantiam com-pacta suisse ; neque etiam dici potest, ut paulo ante probatum fuit , vo-ce sola, sive illisione aeris in ea facta, in harmonicam symphoniam fuisseincitata . Vnde Bonaventura Cavallerius in Opusculo de Speculo Vflorioputat cellas hasce Vitruvianus , uti & Echea, partim parabolica?, partit»hyperbolicar figura? fuisse , in quibus vox ingressa allisaque infinita quadamradiorum multiplicatione augebatur ; & ut hoc probet , multo aliam ad-ducit hujus theatri fabricam , quam a Vitruvio descriptam legimus : aloco enim vocis usque ad cellas fornices parabolicos fingit , in qui-bus veluti a centro parabolicorum fornicum vox diffusa, & in infini-tum multiplicata, mirificum effectum praestabat , tum in intensione vo-cis , tum in concitandis Echeis . Verum cum ( ut dixi ) hoc pacto isnovum theatrum fingat , de quo nihil apud Vitruvium simile lega-tur , Architectis non usque ideo satisfecisse videtur , cum abstrahen-do a textu Vitruvii unusquisque novas fabricas Echa?as facile commini-sci possit. Qua?ritur igitur , quomodo h^c theatra tantam haberent reso-nantiam , & quomodo disposita fuerint vasa ad tam luculentum effectum,quem Historici referunt , edendum ? Notandum igitur , duplicem harmo-nicum sonum considerari posse in hujusmodi Echeis • primus fiebat pertinnitum quemdam , sive bombum harmonicum , dum voces externae cel-lulas subeuntes, & varia agitatione illisae , tandem multiplicato sono, & ve-luti impetu quodam facto , in Echea vasa eum tinnitum , quem vasorum
tremor