ismbar,
IONICO VITUVVIANO.
355
facienda; accurate tradit - ex iisdem litteris intelligitur , quaenam sit coro-na, quaenam lysis, quinam truncus, quid fit quadra, quid & quanta gra-duum crassitudo atque retractio: praeter haec adest ulna hodierna , cubitus,pes , palmus , digitus antiquus , norma , circinus. Descriptum item estmortuis , vivisque lineis, capitulum cum abaco quadrato , voluta , oculuscum tetrantibus, quibus quatuor insunt signata puncta ad explicandas Vo-lutae circinationes. Apparet rursus capituli latus , quod ostendit, quinamsit axis , quaenam abaci , quaenam echini projectura , quinam cavus ca-nalis . Ad haec contractura demonstratur summae columnae , & crassitudoimae ; ac totum id in cum finem , ut hinc quidem praecepta, hinc autemopus ipsum oculis subjiciatur ; ex quo percipitur partium inter se com-mentus , ac symmetria . Cernere licet etiam pulcherrimas Volutas a co-lumnae scapo liberas & expeditas . Nihil vero dicam, quam bene, quan-toque artificio superioribus inferiora membra respondeant, quod ex multi-plici linearum varietate luculentissime patet. Adest & Ionicum ostium li-nei s ac nominibus membrorum suorum distinctum cum omnibus latinis vo-cibus a Vitruvio desumptis, qui ejusmodi ostii conficiendi rationem tradit;quod si quis attentius inspexerit, atque ad artis praecepta revocaverit , fa-cile intelliget , musicis omnibus rationibus numerisque perfectis cumulateabsolutum esse ; adeoque in rebus omnibus sapientissime fe se Vitruviumnostrum gessisse.
A Nimadverti, quosdam, cum altitudinem luminis in ostio Ionico perVitruvium delcripto vellent facere , cepisse ipsius partitionem a la-cunaribus , quemadmodum ait textus Vitruvianus . Sed ii lacunaria ibisignaverunt , ubi nullo pacto signari poterant ; quo factum est , ut perpe-ram ostium fieret , ejufque corona justo altior esset, neque ilii membrumullum responderet. Oppositum enim docet Auctor , dum inquit:
Vti corona, summa , qua supra antepagmentum superius imponitur , aqtte libratafit capitulis summis columnarum , qua in pronao fuerint .
Q Vx verba quoniam non in eum sensum accepta sunt , in quem de-buerant accipi , visus est erravisse Vitruvius , quemadmodum obeandem causam in aliis quoque locis ab imperitis ignorantiae arcessitur .Atqui si suam ipse praeiens agere causam posset , palam profecto faceret,quae a se dicta sunt, eile dicta prudentius, quam nos intelligimus, quem-admodum ubi agitur de lumine ostii Ionici , cujus latitudo ad opus Dori-cum translata est , ac, Dorici ad Ionicum . Quare cum ipse non intersit,dabis mihi hanc veniam , ut quo melius potero , ejus causam tuear inhoc Ionico opere, quod & cupio facere, & faciam, Superis bene juvantibus,
Z z 2 in