Buch 
Guilielmi Gilberti Colcestrensis, medici Londinensis, De magnete, magneticisque corporibus, et de magno magnete tellure : physiologia nova, plurimis & argumentis, & experimentis demonstrata
Entstehung
Seite
27
JPEG-Download
 

DE MAGNET E, LIB. I. 27

apud ſe habere ſeribit) tribus cireiter annis, antequamã rege pro-

uincia illa recepta fuerit. Anno 15 10. in agrum ffuuio Abduæ con-

terminum,(vt Cardanus in libro de ferum varietate ſcribit) 1200.

lapides, de cœlo cecidere, vnus pondo 120, alij 30. aut 40. quo-

rum color ferrugineus, duritie eximia. Hæc quia rarò eueniunt, vi-

dentur oſtenta, vt terrarum pluuiæ,& lapidum imbres, in Roma-

norum annalibus. Cætera verò metalla pluiſſe vnquam, non com-

memoratur; neque enim de cælo aurum, argentum, plumbum, aut

ftannum, aut plumbum album, decidiſſe viſum eſt. Es verò aliquan-

do è nubibus defluxiſſe obſeruatum eſt, quod non multùm à ferrodiffert; atque tale quidem ferrum nubigenum, aut æs, imperfecta vi-ſuntur metalla, nec fundi quouis modo, aut cudi facile poſſunt. Ter-

ra enimferro copioſo in ſuis eminentijs abundat, telluſque vberri-

mam ferream& magneticam naturam continet. Halitus vehemen-

til de tali materia deriuati in ſuperiori are concreſcere, validiori-

bus concurrentibus cauſis poſſunt, vnde monſtroſa quædam ferri

ſoboles procreatur.

CAP. IX. ö

Vena ferri trahit venam ferri.

Errum(quemadmodum cætera metalla omnia)excoquitur ex varijs materijs, lapidibus, terris, fi-milibuſque concretionibus, quas venas vocant NA metallici, quòd tanquam in venis generantur. Deharum varietate anteà dictum eſt. Vena ferri ſui2 AJ coloris& diues(ſic metallici loquuntur)plerum-que, vt primum effoditur, ſiſupra ene Cyatho, aut quouis vaſ-culo,(vt anteà de magnete demonſtrauimus) poſita fuerit, à ſimilivena manu propè admota allicitur, non tamen validè& celeriter, tà magnete magnes, ſed lente& infirmiter: venæ ferri lapidoſæ, ci-nereæ, fuſcæ, rubræ, aliorumque colorum plurimæ, nec illæ mu-tuo ſeſe attrahunt, nec à magnete ipſo vel robuſto attrahuntur,non magis quàm lignũ, quàm plumbũ, argentum, aut aurum, Capevenas illas& moderato igne, ne ſubitò rumpantur,& diſſiliant,C ij. vrito,