36
GVILIETL. GILBERTI
C AP. XVI.
Quod magnes& vena ferri idem ſunt, ferrum verò ab
vtriſſue extractum quiddam, vt cætera metalla d ſaisvenis; omneſque magneticas virtutes, in ferrotam in vena ipſa quam conflato eße,ſed imbecilliores.
Ad enus magnetis naturam& vires, tum et iam fer-ri proprietates& eſſentiam declarauimus; iam affi-—7
g nitates inter ſe,& quaſi conſanguinitatem,& con-f 1 iunctiſſimas ſubſtantias reſtat oſtendere. In globiN
A terreſtris ſummitate, ſeu caducà cireumferentid,&quaſi cortice, hæc duo corpora vnd eddemq; ma-rice, vna in fodina vt gemelli plerumq; proueniunt, gignunturq;.Effodiuntur magnetes robuſti per ſe, imbecilliores etiam ſuam ha-bent propriam venam. Inueniuntur ambo in ferri metallis. Vena fer-ri ſæpiſſimè ſolitaria eſt, ſine magnete robuſto(quæ enim magis per-fecta ſunt rarius apparent.) Magnes robuſtus, lapis eſt ferrum præſe ſerens; ex illo ſæpiùs ferrum optimum, quod Græci ſtomoma,Latini aciem, Barbari(non male) aciare, vel aciarium appellant ex-coquitur. Lapis ile trahit, fugat, diſponit alios magnetes, polosmundi obſeruat, ferrum excoctum rapit, multaq; alia ſtupenda ope-ratur, quædam à nobis iam declarata, plurima verò quæ à nobis am-pliùs demonſtranda ſunt. Magnes verò imbecillior omnia hæc præ-ſtabit, ſed infirmiũsʒ vena verò ferri, tum ferrum conflatum( ſi præ-parata fuerint) non minùs ſuas vires in omnibus magneticis expe-rimentis oſtendunt, quàm debiles,& infirmi magnetes,& quæ iamVena iners,& nullis facultatibus magneticis prædita, è foſſd eijci-tur, torrefacta ignibus& ſecundum artem præparata,(excrementi-tijs humoribus,& alienis abſumptis) expergiſcitur, fitque viribus& poteſtate magnes. Eruitur aliquando lapis, ſiue vena ferrea quæftatim non præparata attrahit: ferrum etiam natiuum ſui colorismagneticè allicit ferrum,& diſponit. Vna igitur vnius mineræ for-ma, vna ſpecies, eſſentia eadem. Nam mihi maior videtur differen-tia,& diſſimilitudo, inter magnetem robuſtiſſimum,& imbecillem,
qui