82
GVILIEL. GILBERTI
bus, attrahendi vires. Nam cum attractio coitio ſit ad corpus, mag-netica verò cõuertibili naturà confluantz; fit vt in diametro polo adpolũ ductà directè corpus appellat, in alijs verò locis minus. Ita quòminds ad corpus conuertitur, eò minus,& debiliùs coit, adhæretq;.
Veluti A B poli: ferri obelus, ſiue fruſtum magneticum C alliciturin parte E; non tamen apprehenſus finis tendit ad centrum magne-tis, ſed obliquè vergit verſus polum, chordaque deducta à fine illooblique, vt tendit corpus attractum, breuis eſt: habet igitur robo-ris minũs; tum etiam conuerſionem minorem. Sed vt à corpore inFmaior procedit chorda, ita actus firmior; in G etiam longior; inA polo longiſſima(diameter enim via eſt longiſſnna) in quem om-nes vndiq; partes auxilia conferunt, in quo tanqᷓ totius regionis arx& tribunal conſtituitur, non dignitate aliquꝭ ſuà, ſed quia vis inſidetilli ab omnibus alijs partibus attributaʒ quemadmodum milites om-nes imperatori ſuo ſubſidium ferunt. Quare& longior paulò lapismagis trahit quàm ſphæricus, eum longitudo ſit extenſa à polo inpolum; etiamſi fuerint eiuſdem mineræ lapides,& eiuſdem pon-deris& magnitudinis. Longior via eſt à polo in polum in longiorelapide,& collatæ ab alijs partibus vires non aded ſunt fuſæ, vti in ro-tundo& terrelld,& in anguſtum magis conueniunt,& vniuntur,&vnita vis fortior excellit eminetque. Multò verò ægrits officiumfacit planus aut oblongus lapis, cum ſecundum parallelorum duc-tũ longitudo extenditur, poluſq; nec in apice, nec in circulo& orbedeſinit, ſed in planitie ſternitur: quarè& miſerè amicum inuitat,&ægrè retinet, adeò vt abiecti& contemnendi generis æſtimetur,propter figuram minis aptam& accommodatam.
CAP.