Buch 
Caroli Linnaei systema, genera, species plantarum uno volumine. Editio critica, adstricta, conferta, sive, Codex botanicus linnæanus : textum linnæanum integrum ex omnibus systematis, generum, specierum plantarum editionibus, mantissis, additamentis selectumque ex ceteris ejus botanicis libris digestum, collatum, contractum, cum plena editionum discrepantia exhibens. In usum botanicorum practicum / editit brevique adnotatione explicavit Herrmannus Eberhardus Richter
Entstehung
Seite
VIII
JPEG-Download
 

VIII

Monenda editoris.

2) ne spatium nimium rebus supervacaneis'), synonymis obsoletioribus (qualibus v. c. abundat II. Cliff.ct FI. Lapp .) vel nimis longis descriptionibus perderetur. Ea quoque in re cautissimi fuimus et maxime probi;

3) ne unquam oblivisceremur, principium hujus editionis esse, ut via sternatur aliquando curandaeOperum Linnaeanorum editioni adstrictissimae, textum nullibi bis eundem referente atque innumerisrepetitionibus Linnacanis penitus vacante.

§. 15. ORDO servatus in edendo plane est - illequi fuit in operibus Linnaeanis, velfuisset certe 5 si Systema Vegetdbilium perfectum ita ut Systema Animalium Miner aliumquesimul editum esset, neque vero tamquam compendium ac supplementum Generumet Specierum plantarum vario tempore antea editorum apparuisset. Breviter secundum huncordinem §§. sequentibus (1626.) recensebimus singula.

§. 16. PRAEFATIONES primo accipis Linnaeanorum operum hoc volumine contractorum,Systema Vegetabilium re vera efficientium (§.5. 1. et Cap. II. 118.). Discrepantia, nisilevissima, addita sunt. Seorsim excudenda erat Introductio Syst. IVI. a S. XXIII. planediversa, et praefatio quaedam tantum in S. X. exhibita, nec serius. Minores quasdam prae-fationes contra ordinem chronologicum e rationibus typotheticis disposuimus, quod vix vitu-perabis.

Obs. Omissa e libris dictis (§. 5. 1.) post praefationes haec sunt:

1) Auctorum conspectus in G.I. II., et in Sp. I. II. exhibiti. Qualem quidem multo auctiorem in usumbotanicorum in' fine libri adjungemus.

2) Conspectus nominum geneticorum ad Systema Linnaeanum dispositus. Talem saepe promul-gavit Linnaeanus, de divulgando systemate tunc minus cognito sollicitus. System, naturae psius Ed. I. et II. ni-hil aliud referunt nisi ejusmodi indicem. Inter utramque bis talem promulgavit, alterum (ob Genera nova in G. I.et Corollario gen. publici juris facta) nomineMethodus sexualis, alterum in libro ,,Classes planta-rum, p. 445. sq., paucis generibus auctum. Deinde similes convenienter auctos indices in Generum pl. ed. II. etV ., nomineOrdo Generum, et in Systemat. ed. XII. tom. 2. p. 26 48. et XIII. p. 27 48., nomine ,,CI as-sium genera dedit. In Gen. pl. ed. VI. eundem, sed ad singulas classes distributum, exhibuit. Nos veroejusmodi Conspectu non opus esse judicavimus, quem in nostra editione conspectus generum ad singulas classes ex-hibiti et ipsa typorum administratio summam perspicuitatem efficiens supplere viderentur. Sed si quis aliquandoedat Linnaei Classes plantarum, optime is conspectum omnium mutationum a L. sensim factarum elaborare etloco Conspectus illic obvii dare poterit.

3) Tabulam , classes singulas (simulque ordines per pistilla) illustrantem, aere incisam, sed profecto ma-xime rudem, Linnaeus dedit in Gen. Pl. ed. II. atque in S. VI. (de q. c/. infra). Jure hanc omittendam esseputavimus, ne dedecus esset codici, ubi fida et immutata redderetur.

4) Classes naturales a Linnaeo in fine libri Gen. Pl. ed. VI. (sine pag.) exhibitae, maximi momentisunt. Sistunt multo perfectius Systema naturale, quam quod antea in libro Classes plantarum dedit L.(,,Fragmenta methodi naturalis pag. 490 514.). Sed ob argumenti affinitatem profecto illic releganda viden-tur ab editore Operum Linnaei. C/. infra , ubi de G. VI. agitur.

§. 17. CONSPECTUS GENERUM, quos vocamus, Characteres factitios generumexhibentes, (</. praef. Generum pl. §. 16. Cod. pag. 11.), singulas classes exordiuntur, inSyst. X., XII. et XIII., additis addendis inutatisque mutandis plerumque iidein: qui quidemomnes comparati et in Codice recusi sunt.

Obs. 1. Syst. ed. I. II. VI. et Methodus sexualis (de quibus c/. infra Cap. II.) ad hos conspectus collata suntratione habita: 1. divisionum et subdivisionum in longioribus generum seriebus institutarum, et 2,plantarum an om alarum indicatarum. Reliquus textus ex S. VI. ad singulas generum diagnoses(s. charact. specificos) collatus est.

Obs. 2. Series generum non in omnibus operibus eadem, sed frequentissime mutata est, vel quod haecvel illa affinitas magis placeret, vel quod serius melius cognitus character generis aliam classem vel ordinemexposceret. Hujus rei rationem ubique reddidimus in Codice ad singula genera, et in Capite sequente ad singuloslibros, quos ibi recensemus, iterum indicavimus, quaenam genera in hoc vel illo primum locos mutatos acceperint.

Obs. 3. Classium Ordines maxime ad S. XII. et XIII. exhibemus. Variant illi variis in operibus L.,ob addita meliusve cognita genera , quae efficerent, ut modo deleretur ordo, modo novus accederet. Quas mu-tationes in Codice indicare nolentes, hic recensere voluimus: Class. JI. Digynia &. in S. I.; Cl. II. Trig.at. S. I II., adest inde a G. II.; Cl. VI. Tetrag. i/. S. I.; Cl. VI. Ilexag. adest pro anomalis, Aiism., Damason. etTriglochin, in S. I. ,11., VI.; Cl. VII. Vig. tt- ante S. X.; Cl. VII. Trig. tt. ante Sp. II.; C l. VII. Tetrag.praecedentis loco adest in S. XII., Mant. II.; Cl. VII. Heptag. add. inde aSp.11.; Cl. VIII. Polyg. adest pro Miciielia

1) Neque enim v. c. in mente nobis est, recipere sub Boerhavia laudes immortalis Boerhavii ex H. CliiT., vel originemnominum genericorum Sosiae, Corrigiolae etc. ex H. Cliff. et Fi. Lapp., vel notulas innumeras oeconomicas, medicales ctc.ex FI. Lapp. et Suecica. Quae suo loco optime aliquando invenies In Operibus Linnaei.