XXII
Monenda editoris.
recentius detectis nec ante rite cognitis speciebus auctae sunt. Accesserant multae novae observationes a<l species quam plurimas,earundemque vel generum eharacteres crebro emendati. Varia et genera et species in aptiora loca translata. Multa insuper sy-nonyma curatius hic definita existunt.
Quum operae typographicae et propria libri amplitudine et variis impedimentis retardarentur , crebras accessiones et mutationescl. vir miiu misit, quas fide suis locis inseivi. Id porro meum esse arbitratus sum, ut, quantum fieri posset, nitidus et emacula-tus in medium prodiret. Demum curavi, ut, quum in prioribus editionibus nomina s. d. trivialia, nescio qua de causa,a bibliopola antea saepe abhreviata vel mutilata sisterentur , unde tironibus difficultas crebro enata fuit verum nomen intelligendi,jam integra describerentur. Scr. Gottingae in horto botanico, feriis paschalibus a. 1774.”
Observamus ad haec: licet videatur, ex verbis Murrayi, ne verbum quidem huic editioni inesse , quodLinnaeanum non sit: multo minore tamen haec editio valore critico gaudet. Multa in ea confusa sunt,quae antea bene distincta erant (ut c/r. ad Asperulam laevigatam, Lysimachiam ciliatam, Campanulam dichoto-mam, Teucr. orientale et campaniil.); multa desiderantur , quae necessario recipienda erant ex Mani, ete . (utVeronica biloba, Erigeron obliquum, Scrofularia chinensis, Erinus capensis, Trifol. messanense, Bergera, Fagoniaindica, Cactus nobilis); alia delenda non deleta (ut Campanula canariensis, Solanum fuscatum, Wiilichiae genus,quae bis occurrunt),* Mantissa It. persaepe non citata, ubi necessario citanda erat, et in aliis rebus multa ar-bitrarie et plane absque illa Linnaeana strenuitate mutata sunt. Quae quum ita sint et quum ubiqueo mnia, adeoque haud raro typothetae sphalmata ex ed. XIf. in hac XIII. recusa sint , nisi re vera discrepatvel ceteroqui momenti est , ■$. XIII. a nobis non citatur in codice. Neque etiam citatur ad plantas Mantis-sae Udae, nisi quid ad Mantissae diagnoses additum vel mutatum hic existat: lecioremque rogamus, ut ubivisquidem accuratissime collatum esse a nobis, persuasum habeat, sed, ubi non citetur, plane S. XllLcum S. XII. vel cum Mant. II. congruere existimet. — Paginas ejus exhibebit Clavis in fine Codicis.
Pag. 1 — 20. Regnum veget. Pag. 21. „Clavis syst. sex.” — Pag. 22 — 24. Classium cha-racteres — omnia ut in S. XII. ■— Pag. 25—47. Classium genera, ut in S . XII., add. add ., sednegligenter. — Pag. 48 — 825. singulae classes,— pag. 826 — 8. Appendix (Palmae), Corrigenda et Epigr.ut in S.XII. — Pag. 829 —44. Index generum.
Genera nova insunt omnia ex Mant . II. (exci. Bergera et Manettia) et praeterea DLandra, Durio, Enclea,Fusanus, Fothergilla. — Exclusa sunt , monente Mant. Uda.: Leucadendron , Tomex, Microcos , Hartogia. —Alios Jocos occupant Anacardium, Trianthema, Symplocos, Munchhausia, Cimicifuga, et praeeunte Mant. II.:Fudisia, Santalum, Brabejum, Illicium, Plinia, Napaea, Begonia, Cycas;— praeterea in CorrigendisBrunsfelsia ad Cl. XIV. 2., Quassia ad Cl. XXII. 10. ducitur.
Species novae ex Mant. II. receptae (nec omnes tamen, v. $.) et novissimae additae multae extant,et variae mutationes etc., de quibus vide Codicem et quae supra diximus.
II. Magna ex parte,
id est quoad diagnoses, synonyma et descriptiones specierum quantum fieri potuit totos, Co-dex noster continet libros sequentes. (06s. Excerpsimus hos libros ea ratione, ut nusquam botani-cos definiendae plantae Linnaeanae gratia eosdem libros de recenti adire oporteret , ut itaque inessent dia gnosess em per, synonyma omnia — nisi nimis multa obsoletaque in plantis cognitis et per syn . non extricandis —-descriptiones cunctae exceptis perpaucis pro codice nimis longis, atque ubi deceret loci natales alia-que adderentur. Ilac ratione libri mox recensendi ad simplices catalogos reducere tentabimus, quales revera certissime scripsisset Linnaeus, nisi eos edidisset ante sua opera systematica , qui-bus editis ille catalogos tales promulgare solebat , ut Floram Anglicam , Belgicam, Rybyenscm , Novitias Florae Sue-cicae etc. — Jam vero libri mox recensendi praepar ationes Linnaei ad magnum Specierum Pl. opus conti-nent, exhibent quasi singulos lapides caesos materiamque dolatam magni illius aedificii serius exstruendi.Quocirca etiam species plures ex his libris immutatae, plurimae ex parte tales, quales ibi tractatae erant,receptae sunt in Species Plantarum: quibus explicandis supplendisque ubique necessario adhibendi illi sunt, nequequoad partem diagnostico-descriptivam in editione Op erum Linn a canorum alium locumobtinere possunt , quam in Sy stemate Ve g et ab ilium , cui quo lubet modo inserendi et im-pingendi sunt.')
19. a) Flora Lapponica (etc. F d. I.) Amstklod. 1137. — Praeterea, quae ad dignoscendasplantas pertinent, huic libro insunt permultae observationes in itinere Lapponico ab autore factae, de moribusLapponum, vel oeconomiam, agriculturam, pharmaceuticam etc. spectantes, aut ipsae botanicae, sed nequaquamhuc pertinentes. Quare fere nil nisi diagnoses et synonyma , et hic illic descriptio cujusdam plantae inde in Codicerecepta est. Ipsa syn. saepe in vulgatissimis plantis nimis cumulata sunt obsoletissima, ut recipi non possent incodice. — Quod criticam attinet, probe teneas, hoc opus in Belgia scriptum esse, lloyeni et Gronoviiauxilio! quare v. c. expositiones pl., et synonyma praecipue, non ubique quadrent, necesse est. — Quodautem haec illave planta in ipsissima Lapponia non obvia, sed in Suecia vulgaris (nt Spargan. erectum, Co-rel; caespilosa et acuta) simul enumeratur: puto, certissime de finibus Florae anxium non fuisse L., sed hanc ll-iamve in itinere lectam descripsisse, ut innotescerent, ct ut species affines melius distinguerentur; fortassis etiamquod conjiceret serius eas in ipsa Lapponia inventum iri.