XXIV
Monenda editoris.
singula in his Genera (ut diss. de Erica, de Hyperico etc. magna ex parte.) Quae adeo magna ex partein libris systematicis Linnaei (Codicis tcxlum efficientibus) receptae sunt, neque, quominus reliquam partem insera-mus, aliquid obstat. Adeo ut hae maxime dissertationes, praeter praefationes earum, commutentur a nobis in exilismomenti catalogos.
Obs. Ncutiquam inest Codici nostro Supplementum plantarum a Linnaeo f ilio anno 1781. edi-tum, quod plane diversae in historia botanices litteraria periodo adnumerandum est, quamvis schedulas Lin-naei patris ei edendo adhibitas esse, immo haud paucas §§. scse ut genuinas Linnaeanas prodere, inficias irenequeas. Dummodo ea Filius qua par erat pietate indicasset!
III. Adhibiti,
id est ubique comparati, ac si quid ad illustranda Codicis vegetabilia iis inesset citati, vel excerpti si quae-dam in iis prioribus libris plane convenirent aut descriptiones darentur melius et commodius hoc loco in editioneoperum Linnaeanorum collocandae:— reliqui omnes sunt libri Linnaeani ad botanicam facientes.
Sunt in his qui maxime ad Genera Speciesque Linnaeanas explicandas valent, sed minus adhiberi solent, quumrariores sint, vel sermone vernaculo conscripti, vel hucusque nondum ab autoribus botanicis collati, ut Iter Lappo-nicum, Epistolae etc. — Fragmenta quaedam cx his libris , huc pertinentia revera eiusmodi sunt , quae melius inCodice , quam alibi locum obtineant , ut v. c. descriptio Ilalleriae in epist. ad Hali ., Ilermatis in epist. adUurm. (utraquevix a Gen. pl. textu discrepans) et similia f vel singulae illae plantarum Suecicarum breves monogra -phiae, quae in itineribus Linnaei Suecicis sparsim intercurrunt.
Maxime hoc respectu conferendi erant libri sequentes:
1. Itinera Linnaei. — Iter Oelandicum et Gotlandi cum. Holm. 1745. — Iter Vestrogothi-cum. Holmiae 1747. — Iter Scanicum. Ho lini a e 1751. Diaria sunt Linnaei, in usum popularium edita cumobservationibus oeconomicis, ethnographicis, historiam Sueciae naturalem spectantibus etc.:— omnia quidem sermoneSuecico conscripta. In his hic illic, ubi rarius quoddam objectum naturale, v. c. planta autori memorabilis, in-venta erat, ejus diagnosis, synonyma ac descriptio Latino plerumque sermone adduntur, licet etiam vernaculo pluresplantae descriptae sint, (sed haecce plerumque fugaci calamo et brevius tantummodo). .— Sparsas has descriptionessaepissime in Floris Suecicis et Speciebus Plantarum scribendis adhibuit autor, alias totas vel excerptas reddidit,alias citavit, ut lectores consulerent, alias praetermisit. Nonnullae ex his minus necessariae sunt, quia non pri-mariae, vel quia loci ipsi a recentioribus denuo investigati sunt: aliae contra classicae,'quod plantam prin-cipalem illustrant. Itaque non potuimus, quin selectum quendam in his codice nostro aut recipiendis aut tan-tum commemorandis adhiberemus. Quae a nobis in Latinum e Suecico sermone versae sunt, his linguae gnati in-dulgeant. — Extant itinerum supra dictorum versiones Germanicae, e quibus Schreberianae optimae fidaeque et pa-ginis editionis Suecicae auctae, ut summa facilitate adhibeantur: minus id in reliquis locum habet. Extra Germa-niam vero et Sueciam vix frequenter consuluntur.— Loci natales ex itineribus non ad codicem, verum ad FloramSuecicam a Linnaei editore comparandi erunt, id quod tum ipse saepissime fecit L., tum WahlenbergUis in suaFlora Suecica diligenter perfecit. Ibi quoque saepius dubia botanicorum Suecicorum audienda erunt; nam haudraro planta Systematis mimis dubia est, quam locus in Itineribus Florave Suecica indicatus!— Similis plane ra-tio atque horum itinerum, est Itineris Lapponici (Lachesis Lapponica ed. Smith. Lond. 1811.),diarii Linnaeani , quod partim vernaculo, partiin Latino sermone conscriptum tandem aliquando a Smithio, sed prodolor! anglico tantum sermone promulgatum est. Insunt cujuscunque generis observatiunculae a peregrinatorefactae, e quibus botanicae quoque haud rarae et a nobis comparatae; sed re vera pleraeque propterea minus memo-rabiles, quod jam in Flora Lapponica et serioribus etiam operibus a L. luculenter adhibitae sint.
Itinera DISCIPULORUM a Linnaeo edita , nempe Loeflingii iter Hispani cum et Hasselquistii iter Palae-stinum, inter opera Linnaei recensenda non sunt , exceptis animadversionibus hic illic parcius ab editore adjectis. Neqneenim unquam ea ratione, qua propria diaria, adhibuit ea in scribendis libris systematicis; verum modo citavit et hic recipiendaex iis recepit, modo vero plane praetermisit Genera Speciesvc init Observationes Discipulorum, quasi plane non existerent. Hincv. c. plures plantae Loeflingianae hodieque incognitae sunt, et miro modo a Recentioribus neglectae , vel multo serius (v. c. aBrotero) restitutae. — Nos ntrumque iter accurate contulimus, citavimus ubi citanda viderentur, atque sicnbi a Linnaeo quasiloci primarii luudarentur, tunc haud raro etiam excerpsimus, sed magis ut lectori placeremus, quam quod ea jure codici inserenda
existimaverimus.
% Epistolae Linnaei permultae extant, quarum minor tantummodo pars adhuc promulgata est. Maximein his memorabiles quas edidit Hallerus 1773. (a Stovero rccusae et a Smithio anglice) 9 et quas van Hali(epist, ined. ad Burmann. etc. Groning. 1830.), et quas Yandelli 1788. (recus. in Rbmer script. hisp. 1796.):praeterea vero quas Smith, Liiders, Afzelius, Agardh aliique publici juris fecerunt. — Pretiosissimaeomnes sunt, maxime quando rem nascentem illustrant, (uti ea quae de Dracaena cum Vandellio egit L .), vel quumdemonstrant, quomodo alii ipsum confusum redderent (ut in Ononide capcnsi) vel corrigerent (ut in IFachendorfiavillosa'). Sed caute adhibendae sitnt! Talis enim censendus est Linnaeun , qualem sese censuraeobtulit in operibus Europae traditis , nec vero qualem se privatim prodidit familiaribus colloquiis ,epistolis diariisque raptim conscriptis , herbariove fallaci et mutabili.
3. Praelectiones in ordines naturales plantarum, a Linnaeo anno 1761. coram Fabricio aliisque dis-cipulis habitae, et anno 1771. coram Gi&ekio repetitae, ab hoc viro ex utroque manuscripto editae suntHam-