2
Praefationes Linkaeaxae,
cimum. Neque auctor sum, ut ad mentem meam seniores Bota-nici mutent nomina; veniet tandem serus dies, quo nova et no-stris accuratior Gens, per ordinem successionis aetatum, surgat,quam spondeo meam consideraturam fore theoriam, nominaque illasaepius absurda, praecipue specifica expungat, de quibus in Cri-tica Botanica plura dixi.
17. Methodum meam difficultatem parere nimiam , hariolor Bo-tanicos jam dicere, ad examinandas nempe partes has minimasFloris, vix nudis oculis conspicuas. ltespondeo: quod siMicroscopium , instrumentum maxime necessarium , quivis Curio-sus sccum habeat, quid plus opus? Ego tamen examinavi hosferfe omnes Plantarum Flores nudo oculo, absque omni Mkrosco-piorum usu. Ultima tamen Classis videtur a Creatore veluti ex-clusa a theoria Staminum, adeoque secundum numerum non de-scripsi ; negat enim ISatura conjunctionem harum secundum Sta-mina; videsis Micheiii opera.
18. Ne ordines nimis longi adeoque difficiliores evaderent, eossubdivisionibus auxiliaribus a Fructificatione dispescui Inter hosnotabilis maxime est Pentandria Digynia, ubi plantaeGymnodispermae (&. S. 1.) seu VmbcUutae recensentur, quassecundum methodum a Petro Artedio in Umbelliferis excogitatamdisposui; Fundamentum has distinguendi desumsit ab involucroUmbellae, Umbellasque omnes in tres ordines dispescit: Ima con-tinet plantas Umbellatas, quae involucro omni carent; 2da, quaeinvolucro ad Umbellas tantum partiales gaudent: 3tia, quae invo-lucro ad Umbellas universales et partiales instruuntur; quae Me-thodus in hac familia reliquis palmam praeripit.
19. Vires Vegetabilium a Botanico, qua talis, dijudi-cantur secundum theoriam Artis et Sensuum; hinc, qui utriusquesigna inteiligit, ille vere scit vires plantarum. — Plantae quae-cunque Classe Naturali, adhuc magis Ordine N., sed maxime Ge-nere N T . conveniunt, etiam viribus propius accedunt, ex. gr.:Triandria Digynia seu Gramina , folia armentis et ju-mentis laeta pascua; semina minora avibus, majora hominibusvulgatissima sunt esculenta; — Tetrandria Monogyniaseu Stellatae Rj. t Adstringentes sunt, diureticae vulgo dicuntur;Pentandria Monogynia, seu Asperifoliae Rj., Adstrin-gentes , glutinosae et vulnerariae sunt: — — Monopetalae Bac-cifcrae, maximam partem venenatae sunt; — — Digynia seuUmbellatae X. in siccis locis aromaticae, calefacientes, resolven-tes et canninativae, in humidis autem venenatae sunt; Radice etSeminibus pollent.— Icosandria Baccifera, DrupiferavelPomifera; omnis hic fructus cum oblectamento edatur. — Po-lyandria autem omnis probe distinguenda, quae saepius vene-nata est. — D idynamia Gymnosperma odorata, ce-phalica et resolvens est: Folia virtute pollent. — Tetrady-namia omnis antiscorhutica et diuretica est: exsiccatione sae-pius amittit vires. — Monadelphia mucilaginosa et emol-liens est. — Diadelphia folia Pecoribus; semina Quadrupe-dibus (non feris) evSculenta et flatulenta sunt. — Syngenesiaamaras continet et stomachicas. — Gynandria autem aphro-disiacas. — Cryptogamia vegetabilia saepe suspecta inclu-dit.
Sensus externi sunt examinatores Diaetetici omnis cibi inge-rendi, quibus bona a malis distinguuntur, a Creatore omni ani-mali pro diversitate naturae diversi concessi. — Sapida :Dulcia nutriunt; Pinguia emolliunt; Salsa stimulant; Acida refri-gerant; Austera adstringunt; Amara ajcalina, Acria corrosiva,Nauseosa venenata sunt. — Odorata: Suavia salutaria, Sua-vissima cardiaca, Aromatica resolventia, Hircina aphrodisiaca,Ingrata suspecta, Nauseosa venenata sunt. — Color ruberubicunque acidum indicat, luridus et adspectus totius plantae tri-stis suspectas reddit plantas.
20. Ranunculi nota essentialis consistit in petalis ad unguesinterius excavatis pro meile; reliquae partes Fructificationis omnesludunt, idque patet consideranti.
REGNUM VEGETABILE i).
Fi os est Plantarum gaudium,tum se novas, aliasque quam sunt, ostendunt,tum variis colorum picturis in certamen usqueluxuriant. Plin. XVI. 25.
1. Natura creata, continuato Semine, ope elemento-rum, modificat Terras in Vegetabilia; vegetabilia in Ani-malia, vix („«ec“ S.X.) contra; utraque resolvit ite-rum in Terras, circulo perenni aucto.
2. Vegetabile est „vita composita, absque motu vo-luntario. 44 ( . vita multiplicata , coadunata , absque
sensatione. S. A r .)
3. Tribus Vegetabilium tres vulgo numerantur: Mo-nocofyledones: Fruges: 1,2, 3. Dicotyledones: Plan-tae: 4, 5. Acotyledones: Cryptogama: 6, 7, 8, 9. 1 2 )
4. Gentes, e quibus incolae confluxerunt, potissimumsunt:
1. PALMAE. Principes, Indici, Spathacei spadiciferi,fluxi, eminentes celsitudine eximia, spectabiles caudice inva-riato simplicissimo perennante, coronati coma frondosa semper-virente, opulentes gazis fructuum opimis. Hi Tributarii suntanimalium Primatibus, imprimis eorum Principi cohabitanti.
2. GRAMINA. Plebeji, Campestres, Culmiferi glumacei,Rustici vulgatissimi simplicissimi vivacissimi, constituentes viinroburque regni, quoque magis mulctati et calcati, magis multi-plieativi. Hi Tributarii sunt e vili penu, animalibus plerisquephytiphagis, horumque Cerealia imprimis eorum Principi hospi-tanti.
3. LlLIA. P at r it ii, Lucares, Bulbosi triarii, super-bientes vestimentis fulgentibus festivis. Hi pascunt oculos con-decorantque regnum venustate aulaeorum splendidissimorum.
4. HERBAE. Nobiles, Pratenses, Annotini, Polymorphi.Hi ornant regnum Structura admiranda, Sapore multifario, Odo-re fragrante , Colore florido.
5. Arbores. Proceres, Sylvatici, e Nobilium ordineperennantes caudice, stipati pedissequis Servis, sustentantesinauspicato clientes Parasiticos. Hi attollunt capita, arcentVentos, inumbrant Aestuantes , humectant inconspicuo imbre,alliciunt Vocales, perficiunt Fructus; tamquam totidem NaturaeHorti. — Milites armati Spinis Aculeisve, e Plantis utris-que adseriptivi. Hi arcent Mammalium hostium injurias.
6. FlLICES. No v accolae, Latebrosi, Stipitati, Dorsi-feri, maeres. Hi praeparant posteris Terram.
7. Musci. Servi, Hyemales, Imbricati Calvptrati, Revi-viscentes , impasti, loca omnia a prioribus relicta occupant nu-merosissimi. Hi Radices incolarum fovent: ne adurantur aBruma Hyberna; ne exsiccentur a Sirio Aestivo; ne evellantura vicissitudine Vernali; ne corrumpantur a Putramine Autum-nali ; colligunt etiam pro dominorum peculio Humum daedaleam.
8. Algae. Vernaculi, Aquigeni, Squalentes, redivivi,abstemii, nudiusculi. Hi inchoant culturum primam Vegetationis.
9. FuNGI. Nomades, Autumnales, Barbari, Denudati,putidi, furaces, voraces. Hi flora reducente Plantas hyema-tum, legunt relictas earum quisquilias sordesque.
5. Textura vegetabilium e Vasis succosis — Tra-cheis Aereis (&. S. X) — Utriculis secretoriis (&. S. X.).
6 . Substantiae (Partes internae S. X) Vegetabi-lium ex Epidermide externe obducente Corticem, depo-nentem interiore latere Librum, secedentem in Lignumannotinum rigidum, obducentes Medullam.
7. Partes (Externae S.X) Vegetabilium primariaetres sunt: — Radix descendens, aquosa sorbens,
1) Obs. Hic introitus Praecedentis loco adest in S. XII.XIII. et (mut. mu fandis) S. X.
2) §.3 et 4. in S. X. aliter:
§. 3. FamILIAB vegetabilium sunt Plantae (Herba, Arbor),Palmae, Gramina, Filices, Musci, Algae, Fungi.
§.4. Paradisus Telluris obducit terram Pauperrimis Muscis,ne Gelu Siriove destruantur radices, quam dein tegit Vulgus Gra-
minum virens, primarium animalium alimentum, condecoratqueNobilissimis Herbis, florum structura admiranda, colore lu-cente , odore fragrante, sapore variante ridentibus, inter quasProceres Arbores pedissequis stipatae attollunt capita, arcentventos, inumbrant a radiis, humectant inconspicuo imbre, multi-plicant copiam, perficiunt fructus, alliciunt vocales aereas; Na-turae Horti!