Pbakfatioxks Li.nnaeaxah.
i)
PRAEFATIO GENERUM PLANTARUM *).
Haec non sola mihi patefecit opinio famaeVulgaris , quaesita libris nec lectio priscis ,
{Se»l Labor et Studium , quibus otia longa dierumPostposui, expertum rebus docuere probatum.
\_Gen. I. //., et, omiss. ait., G. V, K/.J
Ratio Operis 1 2 ).
1. Omnia, quae a nobis vere dignosci possunt, depen-dent a clara Methodo, qua distinguimus similia a dissimili-bus. Haec Methodus quo magis naturales comprehenditdistinctiones, eo clarior rerum nobis nascitur idea. Quocirca plura versatur noster conceptus objecta, eo difficiliuselaboratur methodus, at magis necessaria evadit. Nullibitot objecta humanis sensibus objecit Summus Conditor, acin Regno Vegetabili, quod totum istum, quem inhabitamus,globum tegit, replet. Ergo si ullibi pura methodus e reest, sane hic; si Vegetabilium claram ideam obtinere spe-rabimus: hinc Caesalpinus: „Nisi in ordines redigan-tur, et velut castrorum acies distribuantur iu suas classes,omnia fluctuari necesse est. 16
2. Nota itaque ei sunt Vegetabilia, qui (§. 1) similia simi-libus conjungere, et dissimilia a dissimilibus separare novit.
3. Botanicus est ille, qui Vegetabilia similia siiuiiibus,et distincta distinctis Nominibus, cuicuuque intelligibilibus,noscit (§ 2) nominare.
4. Nomina (§. 3) Plantarum sunt Gkkerica et (ubiplures species) Specifica. Haec debent esse certa et fun-data, nec vaga, lubrica vel varie applicabilia; qualia ante-quam esse possunt, neoesse est ut sint imposita certis necvagis generibus (§. 2. §. 6): his enim vacillantibus vacil-lant et Nomina, ac per consequens Doctrina Botanici (§. 3).
5. Species tot sunt, quot diversas et constantes (G.VI.) formas in hoc globo (G. VI.) ab initio produxitInfinitum Ens; quae deinde fonuae. secundum generationisinditas leges produxere plures, sibi similes, quam quaefuere ab initio 2 ). Ergo Species tot sunt, quot diversaeformae seu structurae Plantarum, rejectis istis, quas locusvel casus parum differentes (Varietates) exhibuit, hodie-num occurrunt.
6. Genera autem tot sunt, quot attributa communia pro-xima distinctarum specieruni (§. 5), secundum quae in pri-mordio creata fuere: continuant haec revelata, inventa,observata. Hinc
Omnia Genera'et Species (&. G. VI.) naturalia sunt.Non enim licet conjungere sub eodem genere Equuiu etSuem, licet ambae moimngulae sint; nec Capreolum, Ran-giferum et Alcen genere distinguere, licet cornuum figuradifferant. Generum itaque limites attenta et sedula obser-vatione inquirere debemus, cum a priori difficilius determi-nentur, licet hoc opus, hic esset labor, nam ,, Confusis ge-neribus omnia confundi necesse est. “ Caesalp.
7. A Fructificatione plantas distinguere in genera(§. 6) Infinitae Sapientiae placuisse detexit posterior aetas,
et quidem primus, saeculi sui Ornamentum, Conradus Ges-nerus, uti patet ex Epistolis ejus posthumis, ex tabulisper Camerarium editis. At primus, qui summum hoc in-ventum cum publico communicavit (&. G. VI.) inqwe usumdeduxit, Andreas Caesalpinus fuit. At exspirasset mox, nisiRoberti Morisoni cura resuscitatum fuisset, et a JosephoPittono Tournefortio ad Regulas Systematicas puras enu-tritum. Confirmarunt hoc deinceps quotquot fuere in artoHeroes.
8. Dato hocce fundamento (§. 7), hocce puncto fixo,mox iu usum vertere, mox Systema struere allaborarunlomnes hisce laboribus apti; omnes quidem eodem animo,et iu eundem finem; at non omnes eodem cum successu.Paucis quippe notus fuit Canon fundamentalis, quem si nonobservant aediles, illico ruit prima oborta tempestate splen-didissimum quamvis aedificium: Boerh Inst. 31. Docentiprocedendum a generalibus ad singularia quaeque , duminventa explicat; ut Inventori, contra, a singularibusad generalia eundum fuit. Assumpserunt eniiu Varii di-versas partes Fructificationis pro principio Systematico, etcum eo secundum divisionis leges a Classibus per Ordinesdescenderunt ad Species usque , et hypotheticis ac arbitra-riis his principiis fregerunt et dilacerarunt naturalia, necarbitraria (tf. G. V. VI.) (§ 6) genera; naturaeque vimintulerunt: e. gr. alius a Fructu negat genere conjungiposse Persicam et Amygdalum; alius a regularitale Peta-lorum negat Valerianam et Valeria n old em Kii.(G. V. VI.; Caprariam Boerh. etFeHllaei G. /. II.); aliusa Numero negat Linum et Radiolum Dill.; alius a LoculisAgrifolium T. et Dodonaeum Pl. (tf. G. VI., ubi ipse L. dis-junxit ); alius a Sexu negat Urticam audrogynam et sexudistinctam etc. Genere inter sc combinari posse; quod si,dicunt, non classe conjungi possunt, multo minus genere;sed non observant se construxisse Classes quaiescunque,ipsum vero Creatorem Genera. Hinc tot falsa genera!tot controversiae inter Authores! tot mala nomina! tantaconfusio ! Imo eo tandem redacta est res, ut, quoties sur-gat novus Systematicus, toties horreat orbis Botanicorum.Et nescio sane ipse, num plus damni vel emolumenti attu-lerint Systematici; certe si indocti conferantur cum doctis,longe plures fuere. Dolent haec fata Medici, Pharmaco-poei, Hortulani, nec sine ratione. Fateor Theoria eoruniquod optima esset, si modo Summo conditori placuissetomnes Fructificationes ejusdem generis aeque similes iuterse produxisse ac individua ejusdem speciei. Quod cumfactum non sit, nihil superest aufugii, quin Nos, qni na-turae Magistri esse non possumus, nec secundum nostrumconceptum omnes plantas iterum creare, Nosmetipsos Na-turae subjiciamus, Notasque plantis inscriptas solerti stu-dio legere addiscamus. Si singula differens nota fructifi-cationis sufficiens dijudicaretur pro distinguendo genere,quid haesitaremus extemplo tot proclamare genera, quotfere sunt species, vix enim noti nobis sunt duarum specie-rum flores, inter se adeo similes, quia aliqua intercedatdifferentia. Et allaboravi quoque quondam a solo floreetiam differentias specificas tradere omnes , licet, faciliorcum detur via, minus fructuoso conamine. Agnoscendaitaque suadeo omnibus Botanicis sanis, si quae certitudo
1) Obs.: Perpaucis mutatis, quae notavimus, eadem in Gener,td. I .— VI.
2) Curiosum satis nobis videbatur Dedicationes variarumEditionum reprodneere, quae sequentes sunt.
Gen. I.: Viro illustriss. sununoque medico Hermanno Boer-liaavc. Nullum profecto decet quaerere aluul patrocinium , quodhosce tueri posset flores, quam tuum, Vir Illustris, praeclarumNomen. Tu enim primus et unicus fuisti, qui in constituendisplantarum generibus partes omnes fructificationis , rejectis ludicrisiconibus, adhibuisti. Quantum promoveris rem botanieam, abundetestatur Hortus Lugduno - Batavus, per Te munero plantarum du-plo auctior. lua vel in frigidis terris resonantia merita stimulosaddidere milii, ut Tui ad exemplum solis observationibus innitenshosce per decennium haud defatigandus continuaverim labores. In-finitas libi jam duduni persolverunt grates vel summi in Arte Viri,quod divina Tua cum orbe litterario communicare volueris singularieruditione et concinna dictione elaborata Scripta. Nonne Tibiquoque debetur suiuma laus, quod egregia praeclarissimorum vi-
rorum opera jamjam peritura dederis immortalitati, Vaillantii videiicet, Swammevdanmm, ut taceam AlioTum? Tu igitur qui Aliorumopera tanto studio prosequeris, nec hocce parvum opusculum tueridedigueris. Accipias illud, ut me hactenus consuevisti, serena fronte,nec eum, qui Tuus esse studet, favore prosequi desinas. Vale.
Gen. II., V.: Excellentiss. Celsissimoque comiti, Dum. CaroloGustavo Tessin, regis regnique Sueciae Senatori, Maecenati maximo
— oh summa et plane Divina in me collata beneficia, gratushaec genera, in perennem memoriam, devotissima mente consecro,
Gen. VI.: Excellentiss. Celsissimoque Comitia»: Doni., Doni.Andr. J. v. Kopken , Regis Regnique Senatori, Regiae Cancella-riae Praesidi, Acad. Upsal. Cancellario, Ord. reg. Equiti et Com-mendatori. Iu perennem gratiam erga optimum Evergetam, quisolvit senescentem mature equum, ne curreret ad extremum riden-dus et ilia duceret, hoc opus devotissime consecrat — C. v. L.
3) Ante Ed. VI. contrarium enuntiavit L. additis verbis:
— prod. plures, at sibi semper similes, ut species nunc nobis nonsint plures, quam quae fuere ab initio.