Buch 
Synopsis verbenacearum, myoporinearum, selaginearum, stilbinearum, globulariearum et plantaginearum omnium ad annum MDCCCXLIV. cognitarum : additus est index ordinum, subordinum, generum, sectionum, specierum et synonymorum omnium in repertorii botanices systematicae fasciculis I-XXVI obviorum / auctore Guilielmo Gerardo Walpers
Entstehung
Seite
VI
JPEG-Download
 

VI

In praefatione ad tomum quintum nuntiaveram, Gusta-vum Reichenbach elaborandae Orchidearum synopsi operamdare eamque mihi esse traditurum, ut recipiatur in Reper-torii tomum quartum complendum. Sed proh dolor! Orchi-dearum monographus paullo post ex inopinato in morbumincidit longinquum et gravissimum, terminusque ille, quoOrchidographia illa mihi iterum iterumque sanctissime pro-missa absolveretur, adeo remotus est, ut diutius exspectarivix queat.

Multi interea botanici iteratis me aggressi sunt precibuspostularuntque, ut Repertorii fasciculorum viginti sex hucus-que editorum indicem darem ordines, genera, species etsynonyma omnia amplectentem, quo facilius citiusque reperiripossint plantae in Repertorium receptae vel etiam omissae.Quibus precibus eo minus repugnare potui, quum Repertoriinon ulterius continuandi consilium jam cepissem.

Propterea indicem elaborari curavi locupletissimum, quemnunc tandem absolutum botanicis trado. Circiter septuagintamillia generum et specierum vel synonymorum exhibet,eumque tam assidua cum diligentia et cura elaboratum esse,mihi persuasum habeo, ut nullam fortasse speciem in Reper-torio commemoratam statim non reperias. Specierum homo-nymarum nomipa in indice accuratissime seorsim enumeran-tur; quominus synonymia ceteroquin molesta et taediosa