THALIA.
CANNACEAE.
29
fertilium numerum propterque rationes sexuales in systemate ab illis longe ei sepa-randae erant. Iiluslr. R. Brown (Flinder’s voyage p. 575; verm. Schr. I, p. 97; prod.Pl. Nov. Holi. p. 307; verm. Schr. III., p. 163) Cannam L., Marantam L., ThaliamL., Phrynium Willd. et Myrosma L. fif. (genus postmodum remotum), quae ab aliisScitaminearum generibus anthera uniloculari differunt, spgregavit et Cannearum siveMarantearum familiam constituit. Equidem virum cl. C. Koch (Berliner allgemeineGartenzeitung 1857, p. 141) sequens hanc familiam aut potius subfamiliam finibus an-gustioribus accuratius includam, Canna, germine triloculari, polyspermo et stylorecto, acuminato remota. Marantaceis ita circumscriptis genus Calatheae quoque acel. G. F. W. Meyer (primitiae FI. Essequeb. 1818) constitutum, recte adnumeratur.Cl. Sonder (neue allgem. deutsche Gartenzeitung von E. Otio, Hamburg 1849, tom.V, p. 225) Stromanthem addidit, genus quod a Thalia L. nihilo differt et sicut Goep-pertia N. ab E. et Peronia De Cand. abdicandum est. Quod ad numerum et disposi-tionem partium floris attinet ci. Lestiboudois (Mdm. de Ia Soc. des Sciences, de 1'Agri-cult. et des Arts de Liiie 1823 et 1824; Annal. des Sciences nat. 1829 p. 123) primuserat, qui florem in tota Scitaminearum familia ad eundem typum ac in aliis Mono-cotyleis constructum esse demonstravit. Deinde eum sequens iil. Nees ab Esenbeckde Maranta arundinacea et Thalia dealbata in Linnaea (1831, t. VI, p. 303) praeclaredisputavit. E Marantacearum familia, strictiori sensu circumscripta, Linnacus duassolum species, Marantam arundinaceam et Thaliam geniculatam cognovit. MarantaGnlanga L. Alpiniae species est. In diagnosi Thaliae Linnaeus fructum secundumPlumierura drupam nucleo biloculari praeditam esse contendit, qui error sine dubiooriginem inde traxit, quod in sectione transversali embryonis, hippocrepidis instarcurvati, cavitas duplex apparet. Contra cl. Roscoe (Monandrian plants of the OrderScitamineae, Ljverpool 1828) errorem eo ortum esse contendit, quod Plumierus,sectione transversali duorum juxtapositorum florum facta, unum tantummodo germenloculis duobus animadvertere sibi videbatur.
Calyx trisepalus. Corolla brevissime tubulosa, laciniis exterioribustribus subaequalibus, interiorum duabus anterioribus basi angustatis,tertia maxima labellum aut nectarium auctorum referente. Siaminodiabina, alterum cum labello connatum, alterum cuculiatum. Filamentumpetaloideum, bilobum , lobo altero subfilamentiformi, antherifero. Germeninferum, triloculare, loculis duobus posterioribus dissepimentorumcrassissimorum (receptaculi N. ab E.) pressione evanescentibus, tertiofertili. Ovulum solitarium, annatropum.
Maranta differt staminodio cucullato , bilobo, germineque uniloculari; Phrynium contraet Calathea germinis loculis iribus fertilibus. — Herbae perennes, subacaules seucaulescentes, rhizomate saepissime tuberoso. Petioli vaginantes, a latere compressi,ad apicem tumidiusculi. Foliorum lamina oblonga, subobliqua, oblique cuspidata.Inflorescentia thyrsum distichum, secundum vel spicam bracteis bifariam dispositis,simplicem vel compositam proferens. Bracteae ramulum brevissimum aut longiorem,bi - aut pluriflorum involucrantes aut fuicrantes, virides vel coloratae. Bracteolaepellucidae. Flores breviter pedicellati vel subsessiles. Sepala 3, nonnunquam colo-rata. Styli pars suprema cum stigmate subtrilobo perforato-concavo aut crateriformisub anihesi a staminodio cucullato involuta, postea labello apposita. Germen tri-loculare, sed mox pseudo - uniloculare , monospermum, loculis duobus axin versussitis inanibus, demum evanescentibus , postice dissepimenlis tribus incrassatis, cor-pus trigonum crassum ovulum versus concavum et persistens formantibus impletum.
Sect. I. THYRSO CONFERTO.
t. Bracteis viridibus , imbricatis, ramulis abbreviatis sub-8 floris.
1. THALIA SETOSA C. Koch Beri. allgem. Gartenz. 1857, p. 258; Phrynium setosumRose. Mon. plants 14, t. 107; Maranta setosa A. Dietr. spec. piant, tom. I, p. 23.