VI
haccc tantummodo ratione adhibita opus a mc edendumpro vero et completo ad Prodromum existimandum foretSupplemento. Quod consilium si jam inde a primo Re-pertorii fasciculo hucusque strenue secutus essem, fortassecollaudandum fuisse videretur! Nolui autem librum a mcedendum temere amplificare omnesque inimicitiarum causascaute vitare malui. Nihilo tamen secius illud consilium certopersecutus essem, si tunc mihi persuasum fuisset, nequeEntlticherum neque JWeisnerum Genera planlaruma se edita certis quibusdam temporis intervallis continuaturosesse. In quinto autem hoc sequentibusque libri mei tomisomnium illorum generum characteres addere non utile duxipropterea, quod facile reperirentur in alterutro illorum ope-rum, quae in omnium botanicorum bibliothecis certo praesu-sumenda esse jam supra exposui. Novas plantarum speciesin prioribus duobus Repertorii voluminibus addita tantum-modo brevi auctoris diagnosi recensueram, omnes singulasspecies, quas ad propria genera constituenda dignas credide-runt botanici, nomine tantummodo commemoraveram omnia-que illa signa, quo brevior essem, omiseram, quibus singulorumvegetabilium duralio indicaretur. In quinto autem hoc Re-pertorii tomo picrisque notis plantarum specicbus praeterdiagnosin ab auctoribus datam pauca quaedam verba addidi,quibus describerentur, earumque specicrum, quas in libris velrarissimis vel pretiosissimis recensitas inveni, descriptiones saepeintegras addidi, quum diagnosis saepissime paucis tantum-modo verbis composita obscuram et mutabilem non rarolectori praebeat imaginem plantae describendae.