Buch 
Gottfried's von Monmouth Historia regum Britanniae : mit literar-historischer Einleitung und ausführlichen Anmerkungen / herausgegeben von San-Marte. Und Brut Tysylio, altwälsche Chronik in deutscher Übersetzung
Entstehung
Seite
147
JPEG-Download
 

147

Caput VI.

Lucius autem Tiberius, tales casus moleste ferens, animumsuum diversis cruciatibus vexatuiu, nunc huc, nunc iiluc revol-vit, haesitando an coepla praelia cum Arluro committat, an intraAugustodonum receptus, auxilium Leonis imperatoris expectet.Acquiescens tandem formidini nocte sequenti praediclam civita-tcm aditurus Lengrias cum excrcitibus suis ingreditur. Quodul Arturo compertum est, affectans iter ejus praecedere, eademnocte, reiicta a laeva civitate, quandam vallem, quam Luciustransgressurus erat, ingreditur, quae Suesia vocabatur. Commili-tones ergo suos per catervas disponere volens, legionem unamcui praefecerat Morvid consulem Claudiocestriae jussit adesse,ut si opus accidisset, sciret quo possct sese recipere, et reso-ciatis turmis iterum liostibus praelia ingerere. Caeteros etiamper catervas septenas distribuens, et in unaquaque caterva quin-quies mille, quingentos et quinquaginta quinque viros omnibusarmis instructos collocavit. Pars quoque stalutarum turmarumdisponilur, equestris: pars autem altera pedestris: daturquepraeceptum inter eos, ul dum pedestris turma ad invadendumintendat: equestris illico ab obliquo superveniens, stricto agminedissipare hostes nitatur. Erant autem pedeslrcs catervae, Bri-tannico more, cum dextro et sinistro cornu in quadruin statu-lae: quarum uni Auguselus rex Albaniae, et Cador dux Cornu-biae, unus in dextro cornu, et alter in sinistro praeliciuntur.Alii vero duo insignes consules, Guerinus videlicet Carnotensis,et Boso de Richiden, quae lingua Saxonum Oxineford nuncupatur.Tertiae vero lurmae Ascbil rex Dacorum, atque Lot rex Norwe-gensium. Quartae Iloelus dux Armoricanorum atque Walguainusnepos regis. Post bas autem quatuor, fuerunt quatuor aliae adorso statutae, quarum uni praeponuntur Cajus dapifer, et Be-duerus pincerna. Alii autem praeficiuntur Iloldinus dux Rute-norum, et Guitardus dux Pictavensium: tertiae Vigenis de Le-gecestria, et Jonathal Dorecestrensis, atque Cursalem de Caice-stria: quartae vero Urbgennius de Badone. Ipse quoque elegitpost hos sibi et legioni uni, quam sibi adesse alfectaverat, locumquendam, quo aureum draconem infixit, quem pro vexillo habe-bat, quo vulnerati et fatigati, si necessitas compelleret, quasi adeastra diffugerent. Aderant autem in legione illa quam secumhabebat, sex millia, sexcenti et sexaginta sex.

- 10 *

5

10

15

20

25

30

35