Buch 
Gottfried's von Monmouth Historia regum Britanniae : mit literar-historischer Einleitung und ausführlichen Anmerkungen / herausgegeben von San-Marte. Und Brut Tysylio, altwälsche Chronik in deutscher Übersetzung
Entstehung
Seite
172
JPEG-Download
 

172

tur. Non cst eniin fides illi servanda, qui semper insidiatur,ut eum cui eam debet versulis laqueis capiat. Saxones ergo,ex quo primum patriam nostram ingressi sunt, semper insidian-tes gentem nostram prodiderunt. Quam itaque fidem eis teneredebemus? Da ocvus Peandae licentiam, ut in praedictum Os-wium insurgat: ut sic civili discordia inter cos exorta alter al-terum pcrimens, ab insula nostra deleantur.

.Caput XIII.

Ilis igitur et pluribus aliis dictis motus Cadwallo, Peandaelicentiam dedit congrediendi cum Oswio. Qui deinde collectoinnumerabili exercitu, petivit Ilumbrum, et provinciam ejusdempatriae vastando, praedictum regem acriter coepit inquietare. AtOswins ad ultimum necessilate coactus, promisit ei innumeraregia ornamenta, et majora donaria quam credi potest, ut pa-triam suam vastare desineret, et praetermissa inquietatione,quam inceperat, domum rediret. Cumque ille precibus ejusnullatenus assensum praeberet: rex ille ad divinum respiciensadjutorium, licet minorem Laberet exercitum, inivit tarnen prae-lium cum illo juxta fltivium Winved, et Peanda, necnon et tri-ginta ducibus peremptis, victoriam adeptus est. Interfecto igi-tur Peanda, Wulfredus lilius ejusdem, donante Cadvvallone, suc-cessit in regnum, qui consociatis sibi Eba et Edberto Mercio-rum ducibus, rebellavit adversus Oswium: sed jubente tandemCadwailone, pacem cum illo habuit. Completis tandem quadra-ginta octo annis, nobilissinms ille atque potentissinms CadwalloBritonum rex, senio et inlirmitate gravatus, XV Kalendas Decemb.ab boc seculo migravit. Cujus corpus Britones balsamo et aro-matibus conditum in quadam aenea imagine, ad mensuram sta-turae ejus fusa, mira arte posuerunt. Imaginem autem illamsuper aeneum equum, mirae pulcbritudinis armatam, et superOccidentalem portam Londoniarum erectam, in signum prae-dictae victoriae, et Saxonibus in terrorem statuerunt. Sed etecclesiam subtus, in bonorem sancti Martini aedificaverunt, inqua pro ipso et lidelibus defunctis, divina celebrantur obsequia.

10

15

5

10

15

20

25