Buch 
Q. Curtii Rufi de gestis Alexandri Magni regis Macedonum libri qui supersunt octo : ad fidem codicum manuscriptorum et olim adhibitorum set recens collatorum florentinorum et bernensium / [Curtius Rufus] ; recensuit et commentario instruxit Car. Timoth. Zumptius
Entstehung
Seite
402
JPEG-Download
 

402

Q. CURTII RUFI

34 Igitur Alexandro fines Indiae ingresso gentium suarum x.reguli occurrerunt, imperata facturi, illum tertium Jove geni-tum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum at-que Herculem fama cognitos esse, ipsum coram adessecernique. Rex benigne exceptos sequi iussit, iisdem i tine- 2rum ducibus usurus. Ceterum cum amplius nemo occurreret,Hephaestionem et Perdicam cum copiarum parte praemisitad subigendos, qui aversarentur imperium: iussitquead flumen Indum procedere, et navigia facere, quis in ul-teriora transportari posset exercitus. Illi, quia plura flu- 3mina superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plau-tris vehi possent, rursusque coniungi. Post se Cratero 4cum phalange iusso sequi, equitatum ac levem armaturameduxit, eosque, qui occurrerant, levi proelio in urbem pro-ximam compulit. Iam supervenerat Craterus. Itaque ut 5principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonumexpertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis,quam obsidebat, incensis. Ceterum dum obequitat moeni- «bus, sagitta ictus est. Cepit tamen oppidum, et, omnibusincolis eius trucidatis, etiam in tecta saevitum est.

35 Inde domita ignobili gente, ad Nysam urbem pervenit. 1Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis, no-cturnum frigus vehementius quam alias horrore corpora af-fecit, opportunumque remedium ignis ablatum est. Caesis 8quippe silvis flammam excitaverunt, quae, igni alita, oppi-

Cap. 34, §. I. fines Indiae ] Bem.A Flor. A Leid. Voss. 1 finis.

§. 2. aversarentur imperium ] Adver-sarentur Flor. BDEFGHI Bern. BVoss. 2 perpetua confusione, quia ver-sarentur Bern. A pr. m. unde explicaturFlor. A qui versarentur. Cf. ad vil, 4, 29.

§. 4. eosque qui occurrerant ] Occur-rent Flor. A Leid. Voss. 1 Bern A pr.m., recurrerent Flor. D occurrerunt FG,recurrerunt I. Sed praestat reliquorumscripturam exprimere, nain occurrerent ,quod malles fortasse ex optimis illis cor-rigere, quoniam de unoest, sermonis leges non

§. G. dum obequitat ictus est] Fe-fellit editores latinitas, nam cum in

omnibus mss. tempus praesens sit, cor-rexerunt illi quidem obequitabat. Cf.ad iv, 32, 30. Sed est abest a pluri-mis et optimis libris, videtur tamen ex-cidisse potius quam supplendum esse,et extat in Flor. CEH Bern. B.

Gap. 35, §. 7. ante ipsa moenia ] Hocverba ordine collocantur in codd. nostrisomnibus; item aliquanto post iidemerant facta, pro vulg. facta erant , de-nique ad urbem ipsos , quod vulgo estipsos ad urbem.

§. 8. quae igni alita ] Flamma ignialita non iniuria Fabrum offendit, ita-que lignis alita emendavit. Posses etiamigni alito , atque sic ipse edideram olim.Sed videtur alia explicatio in eo esse,