320 CAPUT XIII. DE MOTU LIBERO &c.
cum Analyseos defectui fit tribuendum, quod solutionem ad finem per-ducere non valuerimus. Haec autem difficultas se tantum in corpori-bus , quorum tria momenta inertiae principalia sunt inter se inaequalia,exerit ; quae corpora cum sint pro maxime irregularibus habenda , hocincommodum, ubi ad praxin descendimus, minus obesi , quoniam ra-rissime ejusmodi corporum motus requiri solet. Quando autem duomomenta principalia sunt inter se aequalia , investigatio motus prosperosucceilu est absoluta, ut nihil desiderari queat, r
SCHOLIO N. 2 .
763. Expositis ergo , quae ad metum corporum rffiidorum libe-rum, remotis viribus externis , pertinent, ordo postulat,°ut jam in ef-fectum virium inquiramus . ad quod etiam supra fundamenta sunt ja-cta , ubi quarumvis virium effectus momentaneus determinavimus.Dum autem motus perennes tractare instituimus , ejusmodi casus eli-gere debemus, quibus vires sollicitantes non per corporis centrum in-ertiae transeunt , quales Astronomia offert. Quoniam autem eorumevolutio majorem Astronomiae cognitionem requ.irjt „ quam hic sup-ponere licet , in terra subsistamus , atque ejusmodi motus contemple-mur, in quibus motus gyratorius circa axem variabilem occurrat, quan-doquidem motus inagis regulares nihil habent difficultatis. Hic pri-mum se nobis ostert Theoria turbinum , cujus explicatio ob continuamaxis gyrationis mutationem adhuc maximis tenebris fuit involuta. Quodargumentum ut initio a gravioribus difficultatibus liberem , axem tur-binis super plano horizontali poliiistimo incedere assumam ne fri-ctioni ulius locus relinquatur , tum vero axem infra in cuspidem desi-nentem statuam , qua super plano horizontali ingrediatur. Duo autemgenera tut binum constituam , prout vel omnia ejus momenta inertiaeprincipalia suerint inter se aequalia, vel duo duntaxat : si enim omniaeflent inaequalia , haec hypothesis non solum figurae turbinum adver-saretur , sed etiam vires calculi superaret.
*
4.
4 »
fc* Lä
SHt
V
CAPUT