RECENTIORIS EDITORIS. xix
seorsim sumptum , recte vocari possit Silva , id est, rudis ad-huc et inchoata materies justi poematii, quod poeta de EquoDomitiani conceperat, adeo ut si versus illos subito calore ef-fusos deinde ad incudem revocans magis polivisset poeta, tuncSilva esse desiissent, et absoluti poematis nomen obtinuis-sent. Et hoc sensu Silvas accepit Sidonius, dum eas Materiasappellat. Ejus verba sunt in fin. Carm. 22, « Istam liquido ,inquit, patet nihil de Papinii nostri Silvulis lectitasse, quasomnes descriptiones vir ille praejudicatissimus non disticho-rum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius multis,iisdemquc purpureis locorum communium pannis semel in-choatas materias, decenter extendit. » Ilaec ille. Est ergo SilvaLatinis, quod ffjjsitov, et ayjStarrp.a. Graecis, ita enim illi vo-cant, quidquid extemporaneum ac subitarium scribitur, necadhuc satis politum ac perfectum est : hinc o^e&áçe tv usurpantpro extempore aliquid dW-ere. »
Nunc autem superest, ut Marklandi Emendationes,quas futuris Silvarum editoribus in contextum admitten-das posteriori cura transmiserat, ego seorsim et singularitabula exscribam : nam quantacumque mea fuerit in virodoctissimo fiducia et animi obsequium, ut modo praefa-tionis hujus initio profitebar, emendationes tamen omnesstatim et sine consilio recipere non ausus sum ; immo vixunam et alteram selegi. Equidem de literis male meritu-rus videbar, si, quas Manuscriptorum et optimarum editt.fides, et, ut ita dicam, senectus veneranda tuebantur le-ctiones, ego unius Marklandi auctoritate motus, loco eji-cerem ac temere disturbarem. Satius profecto duxi, remomnem Lectori erudito dijudicandam proponere, quam,praeoccupata ejus opinione, meum qualecumque obtru-dere judicium : malo enim ingenuam timiditatem quamsuperbam temeritatem mihi exprobrari.
/