Band 
Volumen primum.
Seite
XXXII
JPEG-Download
 

xxxij MARKLANDI

si non ipsum Statium, sensum tamen vulgato potiorem, et cujus inNotis rationem recidam, quas quia non otium aut animus tibi fortefuerit consulendi, statui hoc pacto decidere cum deliciis et fastidiotuo. Extra hos fines si me evagantem unquam deprehenderis, injicias,quteso, manum, et in viam reducas; leniter tamen et sine acerbitate,prout decet Musarum non.duelli et discordiae sacris operatos : nequeenim, si calculum recte ponas, tanti sunt allueinationes meae, ut pro-pterea tu humanitatem exuas ; et longe ante tibi denuntio, si me er-rantem coargueris ex ratione rei et veterum auctoritatibus (quomodotecum ago), me primo intuitu manus daturum, et fassurum sineflagro et verberibus, quas procul amoventor a liberalibus disciplinis;in quibus quicumque ingenue versatur, civis Ilomanus est. Et quid siego erraverim? quis lioc a me exigit, aut quando promisi futurum,ut nunquam fallerer? an si decem locis (ut Gronovii verbis utar) terexcidissem, malles tu septies falsa et obscura lectione torqueri, quamtres mihi lapsus et monstrare et condonare? non, opinor; si hominemte memineris. Neve haec gratis dicta putes, hac occasione stuporemmeum ultro agnosco; qui alio Opusculo (Epist. Critic. p. 3g) in locoL. Flori II, a, pro, » Africam et Syrtes omnium imperia gentium,insularum litura replevit,» legebam: « Syrtes et omnium in eo marijacentium insularum litora; » quum verum esset, « Syrtes et omniuminterjacentium insularum litora ; » prout me comiter monueruntsummi viri Francisons liare et llicardus Bcntleius, et eruditus virDaniel Walterus, tutor olim meus : quibus viris prcestantissimis, ethoc, et multis aliis nominibus, obstrictum me profiteri gaudeo. Idemdictum volo de loco Ciceronis de Nat. Deor. III, 35, ubi pro « vi tim-panitis rogo illatus est, » legebam -. « in triumphantis toga elatus est ; »quod falsum est, quum de Dionysio Siculo sermo liat, cui non com-petit toga , qua: Romanorum est. Sed ad rem.

De prioribus harum Sylvarum Editoribus parum dicam, ne eorumexistimationem vero, aut mei ipsius falso judicio lœdam. IIoc solumaudebo dicere, cos nimis negligcntcr huic assiluisse; dum unumquemvis locum arripientes in quo aliqua esset Codicum aut Editionumdiscrepantia, huic uni catervatim incubuerunt, de decem obscurioribuset depravatioribus securi, et ne verbum quidem facientes. Quid aliudquam négligentes (viros alias acutissimos) dixeris, qui centies forterelegerunt locum Auctoris, in quo matres in luctu dicuntur ferre c i-