10 NOT. IN EPIST. P. P. STAT. AD STELL.
<lie. » Haec explicavi ut intelligeres, quam necesse sit pro meo nominelegere eo nomine, et delere praepositionem et ante verba « Villam Ti-burtinam eo nomine, id est, ea de causa : » vide not. ad III, 3 , v. 8
3 i. Nam Claudii Hetrusci testimonium est, qui balneolum, etc. Vide-tur aliquid deesse. Vide antecedentia : « Sequitur libellus Rutilio Gal-lico Valenti dedicatus : de quo nihil dico, ne videar defuncti testis oc-casione mentiri : nam Cl. Hetrusci testimonium est, qui, etc. » Dixissedebuit testimonium superest , ut bene interpretatur Calderinus; lege,testimonium exstat; qui, etc.; hoc modo sensus expletur. Horatius, Scrm.I, 5 , 55 ; « Sarmenti domina exstat. » Seneca de Renes. 1,12? «Ergo, sifieri potest, consumi munus meum nolo : exstet, haereat amico meo, con-vivat. » Auctor Eleg. de Morte Drusi, v. 238 : Auctor abit operis, sed tamenexstat opus: ubi eandem oppositionem vides. Noster, Theb. X, 6 i 3 :
Cadat generis quicunque novissimus exstat, etc.ubi male MS. Petrensis exit. Bene igitur testimonium exstat; quae vox hocmodo, forte, scriptas uit ëxt : unde minima mutatione abiit in est. Moxpro creditur, mallem credetur; pari sensu Seneca in Ludo de Mort. Clau-dii : « Scitis enim optime ; nec periculum est ne excidant, qua! memoria;publicum gaudium impresserunt.» Paulo ante, moram cœnce est tempusvel spatium cocnre, ut moras annorum Carm. I, 92, et lib.V, I, v. 167.