LIBER II, CARMEN II. a «>5
Detinet , exactamque negat dimittere lucem ,
Quum jam fessa dies, et in requora montis opaciUmbra cadit, vitreoque natant praetoria ponto.
Haec pelagi clamore fremunt; haec tecta sonoros 5 »Ignorant fluctus, terraeque silentia malunt;
His favit Natura locis : hic victa, colentiCessit, et ignotos docilis mansuevit in usus.
Mons erat hic, ubi plana vides : haec lustra fuerunt,Quae nunc tecta subis : ubi nunc nemora ardua cernis, 55Hic nec terra fuit : domuit possessor, et illumFormantem rupes, expugnantemque secutaGaudet humus. Nunc cerne jugum discentia saxa,Intrantesque domos, jussumque recedere montem.Jam Methymnaei vatis manus, et chelys una 6»
Thebais, et Getici cedat tibi gloria plectri.
Et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras?
8i quid Apellei gaudent animasse colores ;
Si quid adhuc vacua tamen admirabile Pisa 65
Phidiacae rasere manus : quod ab arte Myronis,
Aut Polycletaeo jussum est quod vivere caelo,
Coii. Paris, ed. prine, aspicit. Vid.not. A.
52. Pro hic victa, edd. Parm. etKom. his , forte recte. — Ilis legi-tur in Cod. Paris, et ed. pr. A.
53. Mansuevit. Cod. Par. edit,prine, mansuescit. A.
54. Htec lustra. Edd. Parm. etRom. et lustra; opinor, « at lustrafuerunt Quae nunc tecta subis. » —Cod. Paris, ed. pr. et lustra. A.
60. Pro Methymnaei, edd. Ven.Mytilenei; de qua scriptura videVossium ad Melam, II, 7, p. 201.
65. Adhuc vacua Pisa , etc. Id
est, k nondum posito simulacro Jo-vis Olympii ad Pisam, » ut beneDomitius. Sed tamen corruptus estlocus, et valde suspicor, sub voci-bus adhuc vacua , latere olupiaca,id est, Olympiaca, « Si quid Olym-piaca famae admirabile Pisa Phi-diaca; rasere manus,» pro adhucvacua tamen ; Pisa Olympiaca, pro-pter certamen Olympium. Vid. Apu-leium, initio Flor. II. Famœ admi-rabile, ut famce obscura , Epiced.Patr. v. 109, ubi vide qua: notavi66. Phidiacce. Cod. Paris, edit,prine. Phidaicce. A.