LIBER II, CARMEN II. 207
Synnade quod mœsta Phrygiae fodere securesPer Cybeles lugentis agros, ubi marmore pictoCandida purpureo distinguitur area gyro.
Hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi 90
Quod viret, et molles imitatur rupibus herbas.
Hic Nomadum lucent flaventia saxa, Thasosque,
Et Chios, et gaudens fluctu certare Carystos.
Omnia Chalcidicas turres obversa salutant. 94
Macte animo, quod Graia probas, quod Graia frequentasArva ; nec invideant quae te genuere DicarchiMoenia : nos docto melius potiemur alumno.
Quid nunc ruris opes, pontoque novalia dicamInjecta, et madidas Bacchaeo nectare rupes?
Saepe per autumnum, jam pubescente Lyaeo, 100
Conscendit scopulos, noctisque occulta sub umbraPalmite maturo rorantia lumina tersitNereis, et dulces rapuit de collibus uvas.
Saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu;
Et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas >o 5Doridu montani cupierunt prendere Panes.
Sis felix, tellus, dominis ambobus in annosMygdonii, Pyliique senis; nec nobile mutes
inox, vers. gi, quod viret, id est,quicquid , quantum; Kal. Decemb.« Quod rauiis pia germina: Dama-scus. » — Cod. Paris, liabet quot,et ita in vs. sq. quot mœsta. Prae-terea, v. 87, sorores legitur in eod.Cod. et secures in margine.
89. Purpureo. Cod. p ar . interlin. sanguineo.
g3. Fluctu certare. Cod. Paris,ed. pr. fluctus spectare. Vid. not. A.
qS. Graia... Graia. Ita recte re-stituit Gevartius pro grata. Neapo-
lim Grœcte esse originis omnibusnotum: vide Strab. lib. V, p. 170,ubi narrat etiam ad sua temporadurasse plurima Gratcorum insti-tutorum vestigia : unde GraiamParthenopen vocat Sil. Ital. VIII,534 . Pari modo depravatum putoVirgil. Culic. vs. 65 : « nec poculagratum Alconis referent, Poétiquetoreuma ; » ubi legendum putoGraium toreuma, et referunt, utpaulo ante tangit et manet. — Cod.Paris, grata... grata. A