Band 
Volumen primum.
Seite
220
JPEG-Download
 

220

ISO 1\E IN CARMEN SECUNDUM

* Dominis intrantibus ingens Assurgit Phlegethon; » id est, Plutone etProserpina. Noster, Theb. IV, §28 : « In speculis Mors atra sedet, domi-nisque silentes Adnurnerat populos;» id est, Plutoni et Proserpinae.Serv. ad Virg. Eelog. III, 34 : alter et haedos; « male quidair\ privignumaccipiunt : alter enim de duobus dicimus, non de tribus : unde alter denoverca intelligainus. Nec nos moveat, quod alter dixit de femina; namet in subauditione ponuntur ea qua: non possumus dicere, et scimus(1. sentimus): quia, quoties haec duo genera junguntur, masculinumpraeponderat feminino. » Ovid. Metam. VIII, vs. 700 : « Illa vetus do-minis etiam casa parva duobus Vertitur in templum ; » id est, Baucidi etPhilemoni. Senee. Here. Fur. vs. 804 : « extimuit sedens Uterque soliodominus, et duci jubet; » de Plutone et Proserpina.

124. Non leges f non castra tenent. Nisi intelligas siguificationem vo-cis tenent , miraberis quomodo hoc inter laudes Pollii ponitur, quod il-lum leges non tenent. Tenent hic idem est quod « detinent, totum sibihabent, cum admiratione vel stupore defixum et hiantem. » Val. Flacc.lib. I, vers. 260 :

Illum nec valido spumantia pocula BacchoSollicitant; veteri nec conspicienda metalloSigna tenent : stupet in ducibus, magnumque sonantesHaurit, et Herculeo fert cominus ora leoni.

Cicer. de Orat. lib. 1, cap. 61 : « In eloquentia autem multa sunt, quaeteneant. » Plinius, Ilist. Nat. lib. XXXV, cap. g, de Apollodoro pi-ctore : « neque ante eum tabula ullius ostenditur, qua? teneat oculos. »Passim exempla.

132. Humanaque gaudia rides. Humana Aaudra, i. e. res quibus ho-mines delectantur et gaudent: ut timores } III, 2, res pro quibus time-mus: amores , III, 5, res quas amamus. Et hoc quidem pacto exsurgitsensus optimus; sed majus aliquid a Papinio exspecto, scii, humanaquegrandia rides : omne istud quod nos magnum vocamus. Egregie Senee.Prrcf. Nat. Quaest. « Tunc juvat inter sidera ipsa vagantem, divitum pa-vimenta ridere, et totam cum auro suo terram, etc. » Vide locum, etConso), ad Marciam cap. a3. Pleni his sunt moralium scriptores. Imi-tatur Lucretium, init. lib. II

137. Plectrique errore superbus. Plectrum eleganter dici potest errare ,quum lyrae chordas percurrit. Eodem sensu digitus errans apud Claudian.Consulat. Mali. Theod. v. 327; et Nostrum, Silv. V, 5. Si igitur sic scri-pserit Statius, dicit Pollium olim superbum fuisse errore plectri. Atquiprimum, licet non negem recte dici posse plectrum errare quando chor-das percurrit, non tamen possum concedere hanc percursionem rectedici posse errorem plectri, nisi exempla hujusce usus proferantur. Q°ipp canalogia non satis est sine testimoniis et auctoritatibus usum phraseosconfirmantibus. Vide qua? dixi supra, ad Kpithal. Stoll. vs .{5, ct qvre