23.5
LIBER II, CARMEN III.
Ail comites : « Nunquamne avidis arcebo rapinisHoc petulans, fœdumque pecus? semperne pudici a5Decrescet mihi turba chori? » Sic deinde locutaDepromit pharetra telum breve, quod neque flexisCornibus, aut solito torquet stridore; sed unaEmisit contenta manu, laevumque soporemNaïdos aversa fertur tetigisse sagitta. 3o
Illa Deam pariter surgens hostemque protervumVidit, et in fontem, niveos ne panderet artus,
Sicut erat cum veste, ruit; stagnisque sub altis,
Pana sequi credens, ima latus implicat alga.
Quid faceret subito deceptus praedo? nec altis 35Credere corpus aquis hirtae sibi conscius audetPellis, et a tenero nandi rudis; omnia questus,Immitem Brimo, stagna invida, et invida tela;Primaevam visu platanum, cui longa propagoInnumeraeque manus, et iturus in aethera vertex, 4«
Deposuit juxta, vivamque aggessit arenam,
Optatisque aspergit aquis, et talia mandat :
“ Vive diu, nostri pignus memorabile voti,
Arbor; et haec durae latebrosa cubilia nymphaeTu saltem declinis ama, et preme frondibus undam. 4»
i5. Semperne. Edd. Parm. etRom. semperque, et istud melius._Cod. Paris, semperque , quod re-tinuit Cruceus. A.
36 . Decrescet. Cod. Paris, decre-scit • A.
3 o. Naidos. Cod. Paris. Naia-dos • A.
33. Sicut erat. Vulgo sic lota. —Cod. Paris, edd. Crue. et Gronov.sic tota. Vid. not. A.
38. Brimo. Cod. Par. Bromiumquod legitur in edit. Crue. Vid.not. A.
/.
4 a - Aspergit. Cod. Paris, habetaspexit in contextu, et inspersit inmargine. A.
45. Tu saltem declivis ama , pre-me frondibus undam. Primo legen-dum declinis, id est, obliquo pen-dula trunco, ut inox dicit; et itaconjecerat Tiliobroga; alia res estdeclivis. Hae vero voces perpetuocommutantur. Deinde, interponeconjunctionem, qua; excidit: «Tusaltem declinis ama, et preme fron-dibus undam. » Notum hoc iis quipoetas vel minimum intelligunt.
I 5