Band 
Volumen primum.
Seite
228
JPEG-Download
 

2a8 P. P. STAT. SILV. LIB. II, CARM. III.Comere divitias , opibusque immittere lucem.

Hac longum florens animi morumque juventa,

Iliacos aequare senes, et vincere perstaQuos pater Elysio, genitrix quos detulit annos.

Hoc illi duras exoravere sorores : yS

Hoc, quae te sub teste, situm fugitura tacentemArdua magnanimi revirescit gloria Blaesi.

71. Pro Condere divitias MS. Se-nensis, editt. Parm. Rom. et Ven.habent Comere , quod Gronovio no-tatum, et illustratum, Diatr. c. 27,multis exemplis; et inter cetera hocex Claudiano, de VI Cons. Honor,vs. 5 a 3 : « Ac velut officiis trepi-dantibus ora puella: Spe propioretori mater sollertior ornat Adve-niente proco, vestesque et cingulacomit Saepe manu, viridique angu-

stat iaspide pectus, etc. » Ubi quae-ro, quare mater dicitur « Saepe co-mere vestes et cingula,» quumunus tantum proci adventus hicdescribatur ? Lege, Ipsa manu : nonpermittit ancillis et ornatricibus,sed ipsa ornat et comit vestes etcingula ; quibus cura et sollicitudomatris optime exprimuntur.—Cod.Paris, comere; et seq. vers. hac, asec. manu factum ex ac. A.

/