Band 
Volumen primum.
Seite
265
JPEG-Download
 

LIBRI SECUNDI SILVARUM. 265

loco Senecae,Consolat, ail Marciam, cap. 20. Appositissime Varro, apudCensorinum, de Die Natal. cap. i 4 - Recte igitur Philetus dicitur fuissein limine vita; adultw seu initio adolescentia , utpote qui jam decimumquintum aetatis annum ingressus fuerat. Ut vero adulta vita pro adole-scentia, seu ea pars vita» in qua adolescimus, ita matura vita Manilio,lib. II, quat « ad florem juventae pervenit, » ut ait Florus : robustam a;ta -tem vocat idem, ibidem, Protem. lib. I: maturos annos Horatius, Art.Poetica. Sic anni domiti Theb. IX, 210: de equo loquitur: domitis abannis, ab ea parte vitae in qua primum domabatur: domitam vitam di-xisse potuit. Recte etiam limine vitae, ut epiced. Clane. ; Theb. V, 535 ;et supra v. 260; Noster, Kucharist. v. t 3 . Vetus inscriptio, citata a Jos.Castalione, Not. in Rutil. Itiner, p. 28 : « Annus erat natae primus; moxdeinde secundi Liminibus rapuit me sibi Persephone; » id est, initio se-cundi. Passim occurrit apud Statium et ceteros poetas. Gronov. lleliq.ad Statii Silv. et Elench. Antidiatr. cap. 3 , aliud vult; et notat, « ScimusStatium reliquisse vitœmodo cardine adultw Nectere tendebat. Vita adultaest a-tas in qua adolescimus, aut adulti redditi sumus; ut alibi vita labo-rata, in qua laboratum est. Merito igitur et cardines illas vitae partes,infantiam, pueritiam, adulescentiam, etc. » Haec vir summus : non rectetamen, opinor, in ista voce cardine; htec enim vox non denotat initiumrei (quod sensus loci hujus requirit), sed contra, notionem extremita-tis fere continet : saltem ambiguum est, nisi addatur epitheton quod si-gnificationem ejus determinet. Sil. Italie. IX, t-jo, ubi Satricus moritu-rus loquitur: « Sat magnum hoc miserae fuerit mihi cardine vitae Sola-men, cavisse meis; » Senec. de Renes. IV, 22. Ob hanc rationem, nempequia vox est dubia: significationis, saepe invenitur additum epithetonsummum vel extremum; ita exemplo illo quod Gronovius adducit exThebaid. X, vers. 853 : «Tum vero attoniti fatorum cardine summo; -,Senec. Troad. vers, 5 a : « Mortalis arvi cardinem extremum premens; -,Lucan. VII, 38 1. Si igitur scripsit cardine boc loco Statius, addidissedebuit vocem primo, ut notum esset illum innuisse initium adolescen-tia- Phileti. Rectius idem Gronovius in voce tendebat; quam, praeter sen-sum loci, confirmant MS. Senens, et edit. Romana : et ita ex conjecturaemendaveram priusquam ullam variantem lectionem videram; necteretendebat idem est quod pergebat nectere seu nectebat; ita Silv. V, vs. 3 :«Tenderet et torvo pietas aequare Maroni; » id est, wquaret Maroni; itatendit divellere nodos, Virg. iEncid. II, 220; tendit convincere pro con-vincit, Lucret. V; aqua tendet rumpere plumbum, Ilorat. Epist. I, 10,20; Tacit. Ann. 1,19: « Si tamen tenderent in pace tentare, quae ne civi-lium quidem bellorum victores expostulaverint, etc. » Claudian. in Eu-trop. I, 3 00. Eodem libro, vers. 1/}: « Nilusne meatu Devius, et nostritendat jam transfuga mundi Se Rubro miscere mari? » ita ex duobus li-bris MSS. legit Heinsius pro tentât. Pari modo depravatum Ovidii locumex optimis membranis restituit idem, Metam. XI, v. 533 : <- Pars igiturtendebat adhuc invadere pinum;» vulgo erat tentabul. Infeliciter veroGronovius, quum distinguit, «Invidia, infelix, animi vitalia vidit,» et