3o4 NOTiE IN CARMEN PRIMUM
post dena Phcebi lustra, id est, annos decem : bene igitur veloci , « An-nua veloci peragunt certamina lustro; » contra, ingens lustrum vocatMartialis spatium centum annorum quo completo exhibebantur LudiSaeculares : « Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro. »
46. Hic templis inscriptus, avo gaudente , sacerdos. Minime dubitoquin Statii manus fuerit Hic templis adscriptus, avo gaudente : nisiprobari potest nomina sacerdotum in aliqua templi parte insculpi solere :hoc enim vult <ro inscriptus templis ; alia res est adscriptus templis sacer-dos ; nempe assignatus f numeratus inter sacerdotes. Horat. carm» III, 3 :.... ducere nectarisSuccos, et adscribi quietisOrdinibus patiar Deorum.
Capitolinus, in Antonino Philosopho, c. VII : « Ob hanc conjunctio-nem pueros et puellas novorum hominum frumentarias perceptioni ad-scribi praeceperunt. » Adsumx eodem sensu Noster, Thebaid. VIII, 9Vers. 47 : « quum prima novercae Monstra manu premeres, atque exa-nimata doleres. » Ex hoc loco sua hausit Sidon. Apollin. carm.XV, i35:Amphitryoniadi surgebat tertia vestis.
Parvulus hic gemino cinctus serpente novercae.
Inscius arridet monstris, ludumque putandoInsidias, dum nescit, amat; vultuque dolentisExstingui deflet quos ipste interficit angues.
Si quis haec digna exscribi non putat, nae illum non amant Musae.
53. Ictusque Hyperione multo. Recte : Lucretius, VI : «Nubila sol-vuntur solis super icta calore. » Tacitus, Ann. II, 61 : « Ceterum Germa-nicus aliis quoque miraculis intendit animum; quorum praecipua fuereMemnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum red-dens. » Tubero apud Gellium, Noct. Attic. VI, 4 : « In atras, inquit, etprofundas tenebras eum claudebant; ac die post, ubi erat visus sol ar-dentissimus, repente educebant, et adversus ictus solis oppositum con-tinebant. » Ita legendum ; vulgo, diu post. Vide Heinsium ad Ovid. Met.V, 389; et Bentleium, ad Horat. carm. II, i5, 10. Non igitur opus est utlegamus « auctusque Hyperione multo : » licet hoc quoque probum sit.Ausonius, Precatione , vers. 16 ; « Sirius ardentem non augeat igne leo-nem. » Seneca, OEdip. vers. 38 :
Non Zephyri leves
Spirant; sed ignes auget aestiferi CanisTitan, Leonis terga Nemeaei premens.
60. Hecateias idus , id est, idus Augusti mensis, quœ sacrae erantHecatœ seu Dianae. Ausonius, Eclogario :
Et medias Idus, Maii, Augustique reCursu,
Quas sibi Mercurius quasque Diana dicat : ,
ubi Vientus dicit se non meminisse aliud legisse de Diana: sacris Idibus