Band 
Volumen primum.
Seite
318
JPEG-Download
 

3,8

P. P. STATII SILVARUMOEbalii fratres : vobis pontusque polusque >o

Luceat : Iliacae longe nimbosa sororisAstra fugate, precor, totoque excludite caelo.

Vos quoque caeruleum, divae Nereides, agmen,

Quîs honor, et regni cessit fortuna secundi, '

( Dicere quas magni fas sit mihi sidera ponti) >5

Surgite de vitreis spumosae Doridos antris,

Baianosque sinus, et feta tepentibus undisLitora tranquillo certatim ambite natatu,

Quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudetNobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. JO

Nec quaerenda diu : modo nam trans aequora terrisPrima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum :

Prima salutavit Capreas, et margine dextroSparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae.

Hujus utrumque latus molli praecingite gyro ; -5

Partitaeque vices, vos stuppea tendite mali

Paris, edit, prine, et Gronov. scri-bunt considite; Crue. consistite. A.

io. Pro vobis pontusque polusque

luceat , Tiliobroga notat in veteriCodice esse fiat pontusque serenusluceat; ego in Farm, et Rom. in-venipontusquepolusqueserenus Lu-ceat .* quod isto altero melius es, ;non tamen Statii : optima est vul-gata , quam praebuit Venet. — Cod.Paris, pontusque polusque serenusLuceat, et ex emendatione, vobispontusque polusque Luceat. Edit,prine, serenus pontusque polusqueluceat. A.

i 3 . Divae, Sic cod. Par. qui admarg. habet, ponti. A.

i 5 . Dicere quae magnifias sit mihisidera ponti. « Vos quoque > NereUdes, qua» mihi fas sit dicere pontiSidera; » immo quas; ita enim po-

stulat grammatica. — Cod. Paris,ed. pr. Crue. Gronov. quae. A.

Ig. Ratis qua scandere gaudetCeler. Immo quam. Rorat. Carm.II, 16, 21 ; «Scandit aeratas vitiosanaves Cura; » Catuli. Carm. CII,» Pimplaeum scandere montem ; »Virgilius, yEd. II, 237: «Scanditfatalis machina muros ; » Seneca,Ilippol. v. 7, « Scandite colles Sem-per canos nive Riphaea : » scanderepuppem idem, Here. Fur. v. 77A— Cod. Paris, ed. pr. Crue. Gron.qua. A.

26. Pro Et partite vices, Parm.et Rom. Partiteque vices, id est,Partitaeque. Recte : et ita edidi. —Cod. Par. Partiteque, et super-script. partiamini. Ed. prine, par-liteque .- Crue. Et partite; Gronov.Partitaeque. A.