Band 
Volumen primum.
Seite
372
JPEG-Download
 

372 p. P. STATII SILVARUM

Huic et purpurei cedat coma saucia Nisi,

Et quam Sperchio tumidus servabat Achilles. 85

Ipsi, quum primum niveam praecerpere frontemDecretum est, humerosque manu nudare nitentes,Accurrunt teneri Paphia cum matre volucres,Expediuntque comas, et serica pectore ponuntPallia : tunc junctis crinem incidere sagittis, 9°

Atque auro, gemmisque locant : rapit ipsa cadentesMater, et arcanos iterat Cytherea liquores.

Tunc puer e turba, inanibus qui forte supinisNobile gemmato speculum portaverat auro,

« IIoc quoque demus, ait; patriis nec gratius ullum 9 5Munus erit templis, ipsoque potentius auro.

Tu modo fige aciem, et vultus hos usque relinque. »

84. Pro cedat , Parmens. cedet:mendose. — Cod. Par. edit, prine.cedat. A.

87. Ilumerosque modo nudarenitentes. Dan. Hcinsius, Crepun-diis Silianis adXV,674, exeo quoderat in editionibus « humerosquemodo nudare nitentes, » transponitet legit « nodoque humeros nudarenitentes. » Sed non opus est ; ve-ram enim lectionem servant Parm.Rom. et Venet. editt. « humerosquemanu nudare;» ita carm. praece-dente, v. 127: « florentesque manuscidit Atropos annos ; » vide Tlieb.IV, v. 189 ; III, 248 : « Ipse manuThebas correptaque moenia fundoExcutiam, versasque solo superInacha tecta Effundam turres, acstagna in caerula vertam, etc. ; »ubi displicet versas et vertam ; lege,stagna in ccerula mergam, ut infraeodem libro, v. 302 : « prius in pa-trui deus infera mergar Stagna ; »XI, 628: «occulte telum, nisi nata

vetaret, Quairebat ; sed cauta manusubduxerat enses Antigone ; » italegendum ; vulgo, casta Antigone,epitheto huic loco alieno. Claudia-nus, de Bell. Getic. v. 274, « Nuncinstare inanu, toto nunc roboreniti Communi pro puppe decet ; »ita legendum esse apparet ex prae-cedentibus et sequentibus: vulgo,communi pro luce, frigide : vide lo-cum. Niveam frontem ut apud Sil.Italie. VII, 446 : « Ast alius niveacomebat fronte capillos ; » ubi ta-men , nisi omnia me fallunt, scri-psit Silius niveo dente. — Cod. Par.cd. pr. manu. A.

88 . Teneri. Forte legendum ,pueri. — Cod. Par. ed. pr. Crue.Gronov. teneri. Vide not. A.

90. Pro sagittis, Parm. lacertis;et pro tunc, cum; verior vulgata.— Cod. Paris, edit, prine, tunc...sagittis. A.

97. U ultus hos usgue relinque.Vulgo, huc usque; ct sic etiam ed.